2.
Augustinus respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non accipiat genealogian Iesu Christi, ibi apertissime victus ostenditur legentibus, quae supra diximus de filio hominis, quod tam crebro se Christus esse testatur, et de filio dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis, quomodo secundum divinitatem non habeat genus in terra, secundum carnem autem sit ex semine David, secundum quod apostolica doctrina testatur. Unde oportet eum credi et intellegi et a patre exisse et de caelo venisse et hic tamen verbum carnem factum inter homines habitasse. p. 303,25 Quodsi propterea putant eum non habuisse in terra matrem vel genus, quia dixit: Quae mihi mater vel qui fratres? superest, ut etiam discipulos eius, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni generis necessitudinem propter regnum caelorum contemnerent, affirment non habuisse patres, quia dixit eis : Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater vester deus. Quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribur prior fecit, sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum imitaremur, praebere et, ut sequeremur, praeire dignatus est. Quapropter iste, qui in eo, quod putat palmare, sic vincitur, quam iaceat et involvatur in ceteris animadvertendum est, p. 304,10 quippe qui propterea dicit non credendum apostolis, qui eius non solum divinam, sed etiam humanam nativitatem adnuntiaverunt, quia postea iuveni adhaeserunt et nec viderunt eum natum nec se hoc ab illo audisse dixerunt. Cur ergo credunt Iohanni dicenti : In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum; hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil et cetera, quae illis quamvis non intellegentibus tamen placent ? Dicant, ubi hoc Iohannes viderit aut ubi se hoc ab ipso domino audisse dixerit. Quicquid enim dixerint, unde hoc Iohannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes adnuntiatores nativitatis Christi id, quod adnuntiaverunt, scire potuisse. Deinde quaero, unde credant dixisse dominum : Quae mihi mater aut qui fratres? p. 304,24 Si quia hoc evangelista narravit, cur ei non credunt et illud, quia mater eius et fratres quaerebant eum. Si autem hoc mentitus est, quod nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse, quod nolunt intellegere ? Deinde si Christum natum, quia iam iuveni adhaeserat, non potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum post tot annos natus nosse Manichaeus? Dicturi sunt : Spiritus sanctus hoc sciebat, qui erat in Manichaeo. Ille sane si spiritus sanctus esset, vera dixisset. Sed cur non potius de Christo discipulis eius, qui etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus, qui non solum per spiritum sanctum ab ipso impertitum scire potuerunt, si quid lateret in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria etiam solo humano sensu genus Christi secundum carnem et totam originem conlegerunt ? p. 305,9 Et tamen caeci et surdi testes dicuntur apostoli. Utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam vana et sacrilega disceres, sed etiam mutus, ne talia diceres !