• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER NONUS

2.

Augustinus respondit: Cur ergo apostolus, quem dicis relicto iudaismo ex amaritudine transisse in dulcedinem, magis inde fractos ramos dicit, qui ex ipso populo in Christo credere noluerunt, et in ipsa oleae radice, id est origine sanctorum Hebraeorum, tamquam oleastrum gentes insertas ut fierent participes pinguedinis oleae? Nam cum de Iudaeorum lapsu admoneret gentes, ne superbirent, ita locutus est: p. 308,7 Vobis enim inquit dico, gentes, quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum glorificabo, si quo modo ad aemulationem provocare potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si reiectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et consparsio; et si radix sancta est, et rami. Quodsi aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis et socius radicis factus es et pinguedinis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quodsi gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo: ‛Fracti sunt rami, ut ego inserar’. Bene. Incredulitate fracti sunt. p. 308,20 Tu autem fide stas; noli altum sapere, sed time! Nam si deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Vides ergo bonitatem et severitatem dei: In eos quidem, qui ceciderunt, severitatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris. Et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis illi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae! Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israhel salvus fieret. p. 309,9 Videtis ergo vos, qui in ista inseri radice non vultis, non quidem fractis ramis esse similes, sicut est carnalis et impius populus Iudaeorum, sed in oleastri amaritudine remansisse. Nam quid nisi oleastrum gentium sapit adorare solem et lunam? Nisi forte propterea vos iam non putatis esse in oleastro gentium, quia spinas novi generis addidistis et falsum Christum, quem cum sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed perverso corde finxistis? Inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit! Inde se quippe liberatum dicit, cum se a iudaismo ad Christum transisse laetatur, quia Christus semper in illa radice atque in illa arbore praedicatus est, in quem venientem qui non crediderunt, fracti sunt inde, et qui crediderunt, inserti sunt ibi. p. 309,22 Quibus ne superbiant, dicitur: Noli altum sapere, sed time; nam si deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Sed ne de ipsis fractis desperetur, paulo post dicit: Et ipsi si non permanserint in infidelitate, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis illi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Ecce unde etiam ipse gloriatur a fractura liberatus et radicis pinguedini redditus. Qui ergo in vobis sunt, quos inde fregit impietas, redeant et rursus inserantur; qui autem numquam ibi fuerunt, veniant a naturali sterilitate praecisi participes fecunditatis futuri.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy