• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDECIMUS

4.

Sed certa inquit ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam et scribentem ad Corinthios emendasse, quod scripserat ad Romanos, aut omnino non scripsisse, quod tamquam eius profertur, «filium dei ex semine Dauid secundum carnem». p. 319,15 Qua tandem ratione id ostendit? Quia non potest inquit utrumque verum esse, et quod in epistula est ad Romanos:«De filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem», et quod ait ad Corinthios:« Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem; et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus». Restat ergo, ut nos demonstremus, quam possit utrumque verum esse et quam sibi haec duo non sint contraria. Unum quippe eorum non esse Pauli nullo modo possumus dicere, quia nulla in eo variat codicum auctoritas. Etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur factus, sed natus ex semine David, cum graeca factus habeant, unde non ad verbum, sed ad sententiam transferre voluit dicendo natum latinus interpres, tamen Christum ex semine David esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. p. 320,3 In hoc autem Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus, quod etiam ipse Faustus sensit quam improbe atque impie diceretur, maluitque dicere Pauli epistulam aliorum falsitate corruptam quam ipsius errore vitiosam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy