• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

3.

Veritatem inquit dico in Christo, non mentior contestante mihi conscientia mea in spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum est adoptio et gloria et testamenta et legis constitutio et obsequium et promissiones; p. 331,29 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula. Quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari? Quae est enim adoptio Israhelitarum nisi per filium dei? Unde ad Galatas dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. p. 332,7 Et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: Quid ergo amplius est Iudaeo? Aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia dei. Quaerant isti, quae sint eloquia dei credita Iudaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum prophetarum! Iam vero testamenta cur dixit ad Israhelitas praecipue pertinere, nisi quia et vetus testamentum illis est datum et novum in vetere figuratum? p. 332,15 Legis autem constitutionem, quae Israhelitis data est, non intellegentes eius dispensationem, quia iam non vult nos deus esse sub lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent imperitia furiosa. Cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israhelitarum excellentiam etiam hoc enumeravit, quod eorum sit legis constitutio. Quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur; si autem Christum non praedicaret, non ipse dominus diceret: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, nec post resurrectionem sic ei attestaretur dicens: Oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy