• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

18.

quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est dominus, ut arcam sibi faceret, et sescentos agebat annos, cum in eam esset ingressus – unde intellegitur per centum annos arca fabricata –: quid aliud hic videntur centum anni significare nisi aetates singulas saeculi? Unde ista sexta aetas, quae completis quingentis usque ad sescentos significatur, in manifestatione evangelica ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad vitam consulit, sit velut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum et intret in fabricam sanctam; quia et secundus mensis anni sescentesimi, quo intrat Noe in arcam eandem senariam aetatem significat. Duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a senario autem numero et sexaginta cognominantur et sescenti et sex milia et sexaginta milia et sescenta milia et sescenties, et quicquid deinceps in maioribus summis per eundem articulum [numerus] in infinita incrementa consurgit; p. 347,12

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy