19.
et quod vicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est, sed hic evidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, in intellegentia, qua cognoscimus, in voluntate, qua diligimus; tria enim ter et hoc ter fiunt viginti septem, qui est numeri ternarii quadratus ; p. 347,20 quod septimo mense arca sedit, hoc est requievit: ad illam septimanam requiem significatio recurrit; et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur; nam vicesima septima die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum, et rursus vicesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit. Quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione coniungitur – neque enim reddito corpore finitur requies, quae post hanc vitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex parte et spiritus et corporis perfecta immortali salute renovatum in aeternae vitae munus assumit – : p. 348,4 quia ergo septima requies cum octava resurrectione coniungitur, et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum profundumque mysterium est: quindecim cubitis supercrevit aqua excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. Septem quippe et octo coniuncti quindecim fiunt, et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo denominantur, coniuncto utroque numero centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eandem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.