• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

26.

Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praevalentem quasi fortiorem infirmior victusque victorem partim benedicit, partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi qui praevalere adversus se passus populum Israhel quosdam, qui crediderunt, benedixit in eis? Latitudo autem femoris Iacob in multitudine carnalis populi claudicavit. Quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur, etiam unctus est nisi caput viri Christus? Quis enim Christum nescit ab unctione appellare? p. 354,16 Qui etiam hoc ipsum in evangelio commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum quendam Nathanahelem dixisset vere Israhelitam, in quo dolus non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput confessus eum esset filium dei et regem Israhel – ista confessione quodam modo unguens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum – ibi oportune dominus etiam illud commemoravit, quod tunc vidit Iacob, qui per benedictionem appellatus est Israhel. Amen dico vobis inquit videbitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Hoc enim Israhel viderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in caelum scalas, per quas ascendebant et descendebant angeli dei; in quibus significati sunt evangelistae, praedicatores Christi, ascendentes utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eum inveniant in principio deum apud deum, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. p. 355,6 In illo enim scalae a terra usque ad caelum, a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo velut ascendendo spiritales fiunt; ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Sic et ascenditur et descenditur super filium hominis: Filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse salvator, et filius hominis deorsum in corpore suo, quod est ecclesia; ipsum et scalas intellegimus, quia ipse dixit: Ego sum via. Ad ipsum ergo ascenditur, ut in ecclesiis (excelsis?) intellegatur, et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvuli nutriantur, et per illum ascenditur et descenditur. p. 355,18 Exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius non solum se erigunt, ut eum sublimiter [ex]spectent, sed etiam humiliant, ut eum temperanter adnuntient. Videte apostolum ascendentem: Sive inquit mente excessimus, deo; videte et descendentem: Sive inquit temperantes sumus, uobis. Dicat et per quem ascenderit et descenderit: Caritas enim inquit Christi compellit nos iudicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit*.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy