28.
Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et vendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. Didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per varias passiones martyrum; et nunc videmus honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti sui sibi omnia subiugantis. p. 356,19 Ipse mihi innuit in virga Moysi, quae in terra serpens effecta eius mortem figuravit a serpente venientem; sed – quod apprehensa cauda significat – posterius peractis iam omnibus in fine actionis ad id, quod fuerat, resurgendo revertitur, ubi per vitae reparationem morte consumpta nihil serpentis apparet. Nos quoque, corpus eius, in eadem mortalitate per lubrica temporum volvimur, sed fine novissimo velut cauda saeculi per manum, id est per potestatem iudicii, ne ultra prolabatur apprehensa, reparabimur et novissima inimica morte destructa resurgentes in dextera dei virga regni erimus. p. 357,6