• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

32.

Videat tempora primo iudicum postea regum, sicut erit primo iudicium, deinde postea regnum, inque ipsis temporibus iudicum et regum iterum atque iterum multis et variis modis Christum et ecclesiam figurari: Quis erat in Samson obvium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi qui ecclesiam vocaturus ex gentibus dixit: Gaudete, quia ego vici saeculum? Quid sibi vult in ore ipsius leonis occisi favus exstructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae adversus Christum ante fremuerant, nunc iam perempta feritate dulcedini evangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? p. 360,17 Quid est illa mulier plena fiduciae hostis tempora ligno transfigens nisi fides ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens? Quid vellus complutum area sicca et postea compluta area sicco vellere nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis vacuus erat, nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa vacuata est?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy