• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De Trinitate
Liber II

VIII.

[VIII 14] Omittamus igitur eos qui nimis carnaliter naturam verbi dei atque sapientiam quae in se ipsa manens innovat omnia, quem unicum filium dei dicimus, non solum mutabilem verum etiam visibilem esse putaverunt. Hi enim multum crassum cor divinis rebus inquirendis audacius quam religiosius attulerunt. Anima quippe cum sit substantia spiritalis, cumque etiam ipsa facta sit nec per alium fieri potuerit nisi per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, quamvis sit mutabilis, non est tamen visibilis. Quod illi de verbo ipso atque ipsa dei sapientia per quam facta est anima crediderunt, cum sit illa non invisibilis tantum, quod et anima est, sed etiam incommutabilis, quod anima non est. Eadem quippe incommutabilitas eius commemorata est ut diceretur: In se ipsa manens innovat omnia. Et isti quidem ruinam erroris sui divinarum scripturarum testimoniis quasi fulcire conantes adhibent Pauli apostoli sententiam, et quod dictum est de uno solo deo in quo ipsa trinitas intellegitur, tantum de patre, non et de filio et de spiritu sancto dictum accipiunt: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum; et illud alterum: Beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest.

Haec quemadmodum intellegenda sint iam satis nos disseruisse arbitror.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Trinitate
Translations of this Work
De la trinité Compare
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Compare
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Compare
Commentaries for this Work
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy