• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De Trinitate
Liber II

XI.

[XI 20] Non parvam neque transitoriam considerationem postulat iste scripturae locus. Si enim vir unus visus fuisset, iam illi qui dicunt et priusquam de virgine nasceretur per suam substantiam visibilem filium, quid aliud quam ipsum esse clamarent? Quoniam ‚De patre,‘ inquiunt, ‚dictum est: Invisibili soli deo.‘ Et tamen possem adhuc quaerere quomodo ante susceptam carnem habitu est inventus ut homo, quandoquidem pedes ei loti sunt et humanis epulis epulatus est. Quomodo istud fieri poterat cum adhuc in forma dei esset, non rapinam arbitratus esse aequalis deo? Numquid enim iam semet ipsum exinanierat formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo, cum hoc quando fecerit per partum virginis noverimus? Quomodo igitur antequam hoc fecisset ut vir unus apparuit Abrahae? An illa forma vera non erat? Possem ista quaerere si unus vir apparuisset Abrahae idemque dei filius crederetur. Cum vero tres visi sunt nec quisquam in eis vel forma vel aetate vel potestate maior ceteris dictus est, cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem trinitatis aequalitatem atque in tribus personis unam eandemque substantiam?

[21] Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse maiorem et eum dominum dei filium intellegendum, duos autem illos angelos eius quia cum tres visi sint, uni domino illic loquitur Abraham, sancta scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo non praetermisit occurrere quando paulo post duos angelos dicit venisse ad Loth in quibus et ille vir iustus qui de Sodomorum incendio meruit liberari, ad unum dominum loquitur. Sic enim sequitur scriptura dicens: Abiit autem dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Trinitate
Translations of this Work
De la trinité Compare
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Compare
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Compare
Commentaries for this Work
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy