• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258)

Edition Hide
Ad Demetrianum [PL]

XIX.

Putatis nos adversa vobiscum aequaliter perpeti, cum eadem adversa videatis a nobis et vobis non aequaliter sustineri? Apud vos impatientia clamosa semper et querula est; apud nos fortis et religiosa patientia, quieta semper et semper in Deum grata est; nec quidquam istic laetum aut prosperum sibi vindicat, sed mitis et lenis et contra omnes fluctuantis mundi turbines stabilis, divinae pollicitationis tempus exspectat. Quamdiu enim corpus hoc permanet, commune cum caeteris sit necesse est et [Col. 0558C] corporalis conditio communis; nec separari generi humano ab invicem datur, nisi si istinc de saeculo recedatur. Iutra unam domum boni et mali interim continemur. Quicquid intra domum evenerit pari [Col. 0559A] sorte perpetimur, donec, aevi temporalis fine completo, ad aeternae vel mortis vel immortalitatis hospitia dividamur. Non ergo idcirco compares vobis et aequales sumus quia, in isto adhuc mundo et carne hac constituti, mundi et carnis incommoda vobiscum pariter incurrimus: nam, cum in sensu doloris sit omne quod punit, manifestum est eum non esse participem poenae tuae quem tecum videas aequaliter non dolere.

Edition Hide
Ad Demetrianum [CSEL]

§ 19

Putatis nos aduersa uobiscum aequaliter perpeti, quando eadem aduersa uideatis a nobis et uobis non aequaliter sustineri? aput uos inpatientia clamosa semper et querula est, aput nos fortis et religiosa patientia quieta semper et semper in Deum grata est, nec quicquam istic laetum aut prosperum sibi uindicat, sed mitis et lenis et contra omnes fluctuantis mundi turbines stabilis diuinae pollicitationis tempus expectat. quamdiu enim corpus hoc permanet commune cum ceteris, sit necesse est et corporalis condicio communis nec separari generi humano ab inuicem datur, nisi istinc de saeculo recedatur. intra unam domum boni et mali interim continemur. quicquid intra domum uenerit pari sorte perpetimur, donec aeui temporalis fine completo ad aeternae uel mortis uel inmortalitatis hospitia diuidamur. non ergo idcirco compares uobis et aequales sumus, quia in isto adhuc mundo et carne hac constituti mundi et carnis incommoda uobiscum pariter incurrimus. nam cum in sensu doloris 1[P. 365] sit omne quod punit, manifestum est eum non esse participem poenae tuae quem uideas tecum non dolere.


  1. Apparatus: 1 istinc] hinc [^M] excesserint [^M'] sola iam [^RM] 2 his] iis [^uel] hic v incursione [^Mv] 4 consternimur [^MB] aduersis omnino [^B] frangimus [^B] ullam [^R,] nulla [^B] 5 aut [^(ante] rerum) [^om. B] musitamus [^WRMB] spiritus [^W] 6 uiuent [^Wx] firmitatem [^BMl] infirmi- [^tateB] 7 uos][^nos v comprobari B et om. R 8 scimus om. R] fidemas [^WM'] 9 quandolcam [^v] 10 nobis et a uobis [^B,] uobis et nobis [^R] 11 est] et [^B] 12 dum [^W,] do [^M] 13 est [^W s. I. m. 2] et nec [^W] quisquam [^ex] quicquam [^M m. 2] stic [^R] 14 fluctuantes [^RBM1] 15 pollicitationes [^Ml] tempus [^acld. 3P] semper expectans [^M sed] ns [^in ras. 16 hoc] hic v ante commune distinguit v] sit...communis [^om. W] 17 seperari [^W] 18 nisi si [^v] postmodum recedatur [^V] 20 euenerit [^Mv] repetimur [^B] 21 aeterna [^Wl] dinidamur][^add. W] loquitur et hortatur 23 constituti [^ex] a constitutione [^M m. 2] 24 in [^W 3.1. m. 2] sensum [^Ml]  ↩

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL]
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy