• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [CSEL]
Caput I

§ 8

Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres et frequens pluuia et fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibus tuis et uoluptatibus elementa deseruiant1. tu enim Deo semis per quem tibi cuncta deseruiunt: famularis illi cuius nutu tibi uniuersa famulantur. ipse de seruo tuo exigis seruitutem et homo hominem parere tibi et oboedire compellis, et cum sit uobis2 eadem sors nascendi, condicio una moriendi, corporum materia consimilis, animarum ratio communis, aequali iure et pari lege uel ueniatur in istum mundum uel de mundo postmodum recedatur, tamen nisi tibi pro arbitrio tuo seruiatur, nisi ad uoluntatis obsequium pareatur, inperiosus et nimius seruitutis exactor flagellas3, uerberas, fame, siti, nuditate et ferro frequenter et carcere adfligis et crucias. et non agnoscis Dominum Deum tuum, cum sic exerceas ipse dominatum?


  1. desemiant ↩

  2. nobis ↩

  3. ftagellas ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL] Compare
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy