• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [CSEL]
Caput III.

§ 18

Nec ideo quis putet christianos his quae accidunt non uindicari, quod et ipsi uideantur accidentium incursione perstringi. poenam de aduersis mundi ille sentit cui et laetitia et gloria omnis in mundo est. ille maeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cuius uiuendi fructus omnis hic capitur, cuius hic solacium omne finitur, cuius caduca et breuis uita hic aliquam dulcedinem computat et 12[P. 364] noluptatem3, quando istinc excesserit poena iam sola superest ad dolorem. ceterum nullus his dolor est de incursatione malorum praesentium quibus fiducia est futurorum bonorum. denique nec consternamur aduersis nec frangimur nec dolemus neque in ulla aut rerum clade aut corporum ualitudine mussitamus. spiritu magis quam carne uiuentes firmitate animi infirmitatem corporis uincimus. per ipsa quae uos cruciant et fatigant probari et corroborari nos scimus et fidimus.


  1. Apparatus: 14 Rom. 12,19 (cf. Dent. 32, 35). 16 ProD. 20, 22.  ↩

  2. Apparatus: 1 noster sic [^V,] noster sit [^v] 4 remanet [^W] maioreiS 5 et iustior [^Rv] fietTT [^7 exurgiturom.ii] non][^nos R] uindicta nostraJJ [^cometetur S] 8 memorias ta [^desinit S] 9 repetita [^W] uocis] doces 22 10 quodqueJ [^quoque MR] 11 rerum [^WMBV,] aerum [^R] (a [^in ras.),] regum [^v] 12 diminutione [^B,] dil notione R 13 fortuitum] postremum [^R] iam] tam R 14 uindicta W 16 praemonet [^Ml] dicet [^Ml] dixeris] dicas [^M] ulciscor 22 [^me M 8.1. m. 2 17 dfi R anzilior sit 22,] auxilietur [^M] 19 dignatione [^MB] 20 christianis [^W] his] iis v accedunt [^Ml] 21 et [^om. M] incursatione v 22 sentiet R 23 male sit) malent R 24 esse [^W 8. I. m. 2] 26 breuis uita] orem suita R et] ad [^fort]. uoluptate [^B]  ↩

  3. Sic! ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL] Compare
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy