• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [CSEL]
Caput I

§ 5

Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames sollicitudinem cumulant, quod saeuientibus morbis ualitudo frangitur , quod humanum genus luis populatione uastatur, et hoc scias esse praedictum in nouissimis temporibus multiplicari mala et aduersa uariari et adpropinquante iam iudicii die magis ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis accendi. non enim, sicut tua falsa querimonia et inperitia ueritatis ignara iactat et clamitat, ista accidunt, quod dii uestri a nobis non colantur, sed quod a uobis non colatur Deus. nam cum ipse sit mundi dominus et rector et cuncta arbitrio eius et nutu gerantur nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis ostendunt non propter nos fiunt a quibus Deus colitur, sed delictis et meritis uestris inrogantur, a quibus Deus omnino nec quaeritur nec timetur nec relictis uanis superstitionibus religio uera cognoscitur, ut qui Deus unus est omnibus unus colatur ab omnibus et rogetur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL] Compare
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy