• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [PL]
Caput I

VII.

Indignatur ecce Dominus et irascitur, et quod ad eum non convertamini comminatur; et tu miraris aut quereris, in hac obstinatione et contemptu vestro, si rara desuper pluvia descendat, si terra situ pulveris squaleat, si vix jejunas et pallidas herbas sterilis gleba producat, si vineam debilitet grando caedens, si oleam detruncet turbo subvertens, si fontem siccitas statuat, aerem pestilens aura corrumpat, hominem [Col. 0549B] morbida valetudo consumat, cum omnia ista peccatis provocantibus veniant, et plus exacerbetur Deus quando nihil talia et tanta proficiant? Fieri enim ista vel ad disciplinam contumacium vel ad poenam malorum declarat in Scripturis sanctis idem Deus dicens: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non exceperunt 1. Et Propheta devotus ac dicatus Deo ad haec eadem respondet et dicit: Verberasti eos, nec doluerunt; flagellasti eos, nec voluerunt accipere disciplinam 2. Ecce irrogantur divinitus plagae, et nullus Dei metus est: ecce verbera desuper et flagella non desunt, et trepidatio nulla, nulla formido est. Quid si non intercederet rebus humanis vel ista censura, quanto adhuc major in hominibus esset audacia, facinorum [Col. 0549C] impunitate secura?


  1. (Hierem. II, 30) ↩

  2. (Hier. V, 3) ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL] Compare
Ad Demetrianum [PL]
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy