• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [PL]
Caput III.

XXIII.

Respicite itaque, dum tempus est, ad veram [Col. 0561B] et aeternam salutem; et quia jam mundi finis in proximo est, ad Deum mentes vestras Dei timore convertite. Nec vos delectet in saeculo inter justos et mites impotens ista et vana dominatio, quando et in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et avena dominetur. Nec dicatis mala accidere quia dii vestri a nobis non colantur, sed sciatis hanc irae Dei esse censuram, ut qui beneficiis non intelligitur, vel plagis intelligatur. Deum vel sero quaerite, quia 224 jam pridem per Prophetam Deus praemonens hortatur et dicit: Quaerite Deum, et vivet anima vestra

1. Deum vel sero cognoscite, quia Christus adveniens hoc admonet et docet dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum 2. Credite illi [Col. 0561C] qui omnino non fallit; credite illi qui haec omnia futura praedixit; credite illi qui credentibus praemium vitae aeternae dabit; credite illi qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus irrogabit.


  1. (Psal. LXVIII, 33) ↩

  2. (Joan. XVII, 3) ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL] Compare
Ad Demetrianum [PL]
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy