• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De spectaculis

24

1 quot adhuc modis perorabimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur placitum deo esse aut congruens servo dei quod deo placitum non sit? 2 si omnia propter diabolum instituta et ex diaboli rebus instructa monstravimus (nihil enim non diaboli est quicquid dei non est vel deo displicet), hoc erit pompa diaboli, adversus quem in signaculo fidei eieramus. 3 quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque visu neque prospectu participare debemus. ceterum nonne eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius? numquid ergo superest, ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus? illi nobis iam renuntient, an liceat Christianis spectaculo uti. atquin hinc vel maxime intelligunt factum Christianum, de repudio spectaculorum. 4 itaque negat manifeste qui per quod agnoscitur tollit. quid autem spei superest in eiusmodi homine? nemo in castra hostium transit nisi proiectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De spectaculis
Translations of this Work
Contre les spectacles Compare
The Shows Compare
Über die Schauspiele (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy