• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) De Virginitate B. Mariae

9.

Helvidius.—Verum quia jam satis abundeque respondimus ad id quod proposuerat, Antequam convenirent, et Non cognovit eam, donec peperit filium, ad tertiam veniendum est quaestionem, ut juxta disputationis ejus ordinem, etiam nostrae responsionis ordo procedat. Vult enim alios quoque filios Mariam procreasse; et ex eo quod scriptum est: Ascendit autem Joseph in civitatem David, ut profiteretur cum Maria uxore sua praegnante. Factum est autem cum ibi essent, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum (Luc. II, 4 et seqq.): nititur approbare primogenitum non posse dici, nisi eum qui habeat et fratres: sicut unigenitus ille vocatur, qui parentibus solus sit filius.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Virginitate B. Mariae
Translations of this Work
The Perpetual Virginity of Blessed Mary Compare
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy