• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Contra Vigilantium Contra Vigilantium liber unus

13.

Vigilantius quid prohibebat? Collectae in die dominico. Consuetudo eleemosynarum apud Hebraeos et Christianos.—Videris mihi dolere et aliud, ne si inoleverit apud Gallos continentia et sobrietas atque jejunium, tabernae tuae lucra non habeant, et vigilias diaboli ac temulenta convivia, tota nocte exercere non possis. Praeterea iisdem ad me relatum est Epistolis, quod contra auctoritatem apostoli Pauli, immo Petri, Joannis et Jacobi, qui dextras dederunt Paulo et Barnabae communicationis, et praeceperunt eis, ut pauperum memores essent, tu prohibeas Hierosolymam in usus sanctorum aliqua sumptuum solatia dirigi. Videlicet si ad haec respondero, statim latrabis, meam me causam agere, qui tanta cunctos largitate donasti, ut nisi venisses Hierosolymam, et tuas vel patronorum tuorum pecunias effudisses, omnes periclitaremur fame. Ego hoc loquor, quod beatus apostolus Paulus in cunctis pene Epistolis suis loquitur, et praecipit Ecclesiis Gentium per unam sabbati, hoc est, die dominico omnes conferre debere, quae Hierosolymam in sanctorum solatia dirigantur, et vel per discipulos suos, vel per quos ipsi probaverint: et si dignum fuerit, ipse aut dirigat, aut perferat quod collectum est. In Actibus quoque Apostolorum loquens ad Felicem praesidem: Post annos, ait, plures, eleemosynas facturus in gentem meam, veni Hierosolymam, et oblationes et vota in quibus invenerunt me purificatum in templo (Act. XIV, 17). Numquid in alia parte terrarum, et in Ecclesiis, quas nascentes fide sua erudiebat, quae ab aliis acceperat, dividere non poterat? Sed sanctorum locorum pauperibus dare cupiebat, qui suas pro Christo facultatulas relinquentes, ad Domini servitutem tota mente conversi sunt. Longum est nunc si de cunctis epistolis ejus omnia testimonia revolvere voluero, in quibus hoc agit, et tota mente festinat, ut Hierosolymam et ad sancta loca credentibus pecuniae dirigantur: non in avaritiam, sed in refrigerium, non ad divitias congregandas, sed ad imbecillitatem corpusculi sustentandam, et frigus atque inediam declinandam. Hac in Judaea usque hodie perseverante consuetudine, non solum apud nos, sed et apud Hebraeos, ut qui in lege Domini meditantur die ac nocte, et patrem non habent in terra, nisi solum Deum, synagogarum et totius orbis foveantur ministeriis (Psal. I, Deuter. XVIII); ex aequalitate dumtaxat non ut aliis refrigerium, et aliis sit tribulatio: sed ut aliorum abundantia, aliorum sustentet inopiam (II Cor., VIII).

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Vigilantium liber unus
Translations of this Work
Against Vigilantius Compare
Gegen Vigilantius (BKV) Compare
Traité contre l'hérétique Vigilantius Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy