• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Contra Vigilantium Contra Vigilantium liber unus

15.

Vita ac conditio veri monachi. Vitandi monacho aspectus mulierum.—Nec a suo studio monachi deterrendi sunt a te lingua viperea et morsu saevissimo de quibus argumentaris, et dicis: Si omnes se clauserint, et fuerint in solitudine, quis celebrabit Ecclesias? quis saeculares homines lucrifaciet? quis peccantes ad virtutes poterit cohortari? Hoc enim modo si omnes tecum fatui sint, sapiens quis esse poterit? Et virginitas non erit approbanda. Si enim omnes virgines fuerint, nuptiae non erunt: interibit humanum genus: infantes in cunis non vagient; obstetrices absque mercedibus mendicabunt: et gravissimo frigore solus [Al. solutus] atque contractus Dormitantius vigilabit in lectulo. Rara est virtus nec a pluribus appetitur. Atque utinam hoc omnes essent, quod pauci sunt, de quibus dicitur: Multi vocati, pauci electi (Matth. XX, 16 et XXII, 14), vacui essent carceres. Monachus autem non doctoris habet, sed plangentis officium: qui vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum: qui sciens imbecillitatem suam, et vas fragile quod portat, timet offendere, ne impingat, et corruat atque frangatur. Unde et mulierum, maximeque adolescentularum vitat aspectum, et in tantum castigator sui est, ut etiam quae tuta sunt pertimescat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Vigilantium liber unus
Translations of this Work
Against Vigilantius Compare
Gegen Vigilantius (BKV) Compare
Traité contre l'hérétique Vigilantius Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy