16.
Fugienda vitia, et vitiorum occasiones. Certa non sunt dimittenda, et incerta sectanda.—Cur, inquies, pergis ad eremum? videlicet ut te non audiam, non videam: ut tuo furore non movear; ut tua bella non patiar: ne me capiat oculus meretricis; ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus. Respondebis: hoc non est pugnare, sed fugere. Sta in acie, adversariis armatus obsiste: ut postquam viceris, coroneris. Fateor imbecillitatem meam. Nolo spe pugnare victoriae, ne perdam aliquando victoriam. Si fugero, gladium devitavi [Al. dimittam]: si stetero, aut vincendum mihi est, aut cadendum. Quid autem necesse est certa dimittere, et incerta sectari? Aut scuto, aut pedibus mors vitanda est. Tu qui pugnas, et superari potes, et vincere. Ego cum fugero, non vinco in eo quod fugio: sed ideo fugio, ne vincar. Nulla securitas est vicino serpente dormire. Potest fieri, ut me non mordeat, tamen potest fieri ut aliquando me mordeat. Matres vocamus sorores et filias, et non erubescimus vitiis nostris nomina pietatis obtendere. Quid facit monachus in cellulis feminarum? quid sibi volunt sola et privata colloquia, et arbitros fugientes oculi? Sanctus amor impatientiam non habet. Quod de libidine diximus, referamus ad avaritiam, et ad omnia vitia quae vitantur solitudine. Et idcirco urbium frequentias declinamus, ne facere compellamur, quae nos non tam natura cogit facere, quam voluntas.