• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Contra Vigilantium Contra Vigilantium liber unus

17.

Aperta blasphemia indignationem flagitat.—Haec, ut dixi, sanctorum presbyterorum rogatu, unius noctis lucubratione dictavi, festinante admodum fratre Sisinnio, et propter Sanctorum refrigeria ad Aegyptum ire properante: alioquin et ipsa materia apertam habuit blasphemiam, quae indignationem magis scribentis, quam testimoniorum multitudinem flagitaret. Quod si Dormitantius in mea rursus maledicta vigilaverit, et eodem ore blasphemo, quo apostolos et martyres lacerat, de me quoque putaverit detrahendum, nequaquam illi brevi lucubratiuncula, sed tota nocte vigilabo, et sociis illius immo discipulis vel magistris, qui nisi tumentes uteros viderint feminarum, maritos earum Christi ministerio arbitrantur indignos.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Vigilantium liber unus
Translations of this Work
Against Vigilantius Compare
Gegen Vigilantius (BKV) Compare
Traité contre l'hérétique Vigilantius Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy