• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Contra Vigilantium Contra Vigilantium liber unus

7.

Cerei in templis, quare accensi? Christiani renascimur. Luminaria ad Evangelium accendantur quare?—Cereos autem non clara luce accendimus, sicut frustra calumniaris: sed ut noctis tenebras hoc solatio temperemus; et vigilemus ad lumen, ne caeci tecum dormiamus in tenebris. Quod si aliqui per imperitiam, et simplicitatem saecularium hominum, vel certe religiosarum feminarum, de quibus vere possumus dicere: Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2), hoc pro honore Martyrum faciunt, quid inde perdis? Causabantur quondam et apostoli, quod periret unguentum; sed Domini voce correpti sunt (Matth. 26 et Marc. 14). Neque enim Christus indigebat unguento, nec martyres lumine cereorum: et tamen illa mulier in honore Christi hoc fecit, devotioque mentis ejus recipitur. Et quicumque accendunt cereos, secundum fidem suam habent mercedem, dicente Apostolo: Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV, 5). Idololatras appellas hujusmodi homines? Non diffiteor, omnes nos qui in Christo credimus de idololatriae errore venisse. Non enim nascimur, sed renascimur christiani. Et quia quondam colebamus idola, nunc Deum colere non debemus; ne simili eum videamur cum idolis honore venerari? Illud fiebat idolis, et idcirco detestandum est: hoc fit martyribus, et idcirco recipiendum est. Nam et absque martyrum reliquiis per totas Orientis Ecclesias, quando legendum est Evangelium, accenduntur luminaria, jam sole rutilante: non utique ad fugandas tenebras: sed ad signum laetitiae demonstrandum. Unde et virgines illae evangelicae semper habent accensas lampades suas (Matth. XXV). Et ad apostolos dicitur: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Et de Joanne Baptista: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35): ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Psalterio legimus: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Ps. CXVIII, 105).

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Vigilantium liber unus
Translations of this Work
Against Vigilantius Compare
Gegen Vigilantius (BKV) Compare
Traité contre l'hérétique Vigilantius Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy