• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

6.

Strangulat Pelagianorum dogma. — C. Captiosa ista est conclusio, et de dialecticorum arte descendens. Mihi autem nullus auferre poterit liberi arbitrii potestatem, ne, si in operibus meis Deus adjutor exstiterit, non mihi debeatur merces, sed ei qui in me operatus est. A. Fruere liberi arbitrii potestate, ut contra Deum armes linguam tuam, et in eo te liberum probes, si tibi liceat blasphemare. Verum super hoc quid sentias, nulli dubium est, et praestigia confessionis tuae apertissima luce claruerunt. Nunc revertamur ad id, unde disserere coepimus. Dic mihi, si tibi videtur, hoc quod cum Dei adjutorio paulo ante dicebas, posse hominem non peccare si velit, in perpetuum dicas, an ad tempus et breve? C. Superflua interrogatio est. Si enim ad tempus et breve dixero: nihilominus referetur ad perpetuum. Quidquid enim ad breve dederis, hoc concedes et in perpetuum. A. Quid dicas, non satis intelligo. C. Itane durus es, ut manifesta non sentias?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy