• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

11.

Respondet objectioni ex Domini sententia. Diluit exempla de Job, Zacharia et Elisabeth. — C. Dum nescis, proprio captus es laqueo. A. Quonam modo? C. Ex sententia Domini asseris posse hominem esse perfectum. Quando enim dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, ostendit hominem, si voluerit, et fecerit quae praecepta sunt, posse esse perfectum. A. Validissimo quidem pugno me percussisti, ita ut caligo mihi ante oculos obversari coeperit: sed tamen hoc ipsum quod dicit: Si vis perfectus esse, ei dicitur, qui non potuit, immo noluit: et idcirco non potuit. Tu autem ostende mihi, qui et voluerit et potuerit, quod nunc pollicitus es. C. Quae enim me cogit necessitas ostendere, qui perfecti fuerint, cum perspicuum sit posse esse perfectos, ex eo quod uni a Salvatore sit dictum, et per unum omnibus, si vis esse perfectus. A. Tergiversaris: in eodem luto haesitas. Aut enim quod potest fieri, aliquando factum est: aut si numquam factum est, fieri non posse concede.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy