• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

24.

Deus potest servare hominem sine peccato. — C. Si non potest homo esse sine peccato, quomodo Judas scribit Apostolus: Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos (Jud. I, 24)? Quo testimonio comprobatur posse hominem esse sine peccato, et maculam non habere. A. Non intelligis, quae proposueris. Neque enim homo potest esse sine peccato, quod tua habet sententia; sed potest, si voluerit Deus, hominem servare sine peccato, et immaculatum sua misericordia custodire. Hoc et ego dico, quod Deo cuncta possibilia sunt. Homini autem non quidquid voluerit possibile est; et maxime id esse, quod nullam legeris habere creaturam. C. Non dico hominem esse sine peccato, quod tibi forsitan possibile videtur; sed posse esse si velit. Aliud est enim esse, aliud posse. Esse, quaerit exemplum; posse, ostendit imperii veritatem. A. Nugaris, nec meministi illius proverbii: "Actum ne agas; et in eodem coeno volutaris, immo laterem lavas." Pro quo nihil aliud audies, nisi hoc, quod omnibus patet: rem te velle firmare, quae nec est, nec fuit, et forsitan nec futura est. Atque ut ipso verbo utar, et stultitiam ἀσυστάτου [Mss. asystatae] (non consistentis) argumentationis ostendam, esse posse, te aio dicere, quod esse non possit. Hoc enim, quod proposuisti, posse hominem sine peccato esse si velit, aut verum est, aut falsum est. Si verum est, ostende quis fuerit: si falsum; quidquid falsum est, numquam fieri potest. Verum haec quasi explosa taceantur, et in scriniolis vestris tantum mussitent, publicam faciem formidantia.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy