• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

27.

Omnia Dei voluntate regi. — Illud vero quod in alio ponis loco (Tit. XXXI), Omnes voluntate propria regi, quis Christianorum potest audire? Si enim non unus, nec pauci, nec multi, sed omnes reguntur propria voluntate, ubi erit auxilium Dei? Et quomodo illud exponis? A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23); et, Non est in homine via ejus (Jerem. X, 22); et, Nemo potest quidquam accipere, nisi datum fuerit ei desuper. Et in alio loco, Quid enim habes quod non accepisti? Et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? dicente Domino Salvatore: Non descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit Patris (Joan. V, 30). Et in alio loco: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Verumtamen non quod ego volo, sed sicut tu (Luc. XXII, 42). Et in Oratione Dominica: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Qua sententiae temeritate aufers Dei omne praesidium? Et quod in alio loco frustra conaris adjungere, Non absque Dei gratia, quomodo sentiri velis, ex hoc loco intelligitur, dum gratiam ejus non ad singula refers opera, sed ad conditionis ac legis et liberi arbitrii potestatem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy