• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

31.

An regnum coelorum in veteri Test. repromissum. — Addis praeterea, Regnum coelorum etiam in Testamento veteri repromitti (Tit. CXXIII): ponisque testimonia de apocryphis, cum perspicuum sit, regnum coelorum primum in Evangelio praedicari per Joannem Baptistam, et Dominum Salvatorem, et Apostolos. Lege Evangelia. Joannes Baptista clamat in deserto: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 1). Et de Salvatore scriptum est: Ex eo tempore coepit praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17). Et iterum: Circuibat Jesus civitates et vicos, docens in synagogis [Al. synagoga] eorum, et praedicans regnum Dei (Matth. IX, 35). Et Apostolis praecipit: Ite et praedicate, dicentes, quoniam appropinquavit regnum coelorum. Tu autem illos Manichaeos vocas, quia Legi Evangelium praeferentes, in illa umbram, in hoc veritatem esse dicamus, et non intelligis stultitiam tuam impudentiae copulatam. Aliud esse [Al. est] damnare Legem, quod Manichaeus facit; aliud Legi praeferre Evangelium, quae apostolica doctrina est. In illa enim servi, in hoc praesens Dominus loquitur; ibi promittitur, hic impletur; ibi initia, hic perfectio est; in illa operum fundamenta jaciuntur, hic fidei et gratiae culmen imponitur. Hoc posuimus, ut egregii praeceptoris doctrina monstraretur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy