8.
Ex Apostoli Epistolis. — Cunctae prope Epistolae Apostoli hoc habent principium: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro (I Cor. I, 3), et simili fine clauduntur. Ad Corinthios quoque scribitur: Ut non indigeatis ulla donatione, exspectantes revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine in die Domini nostri Jesu Christi (Ibid., 7, 8). Licet ergo nulla indigeamus donatione, tamen exspectamus revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui tunc nos in omnibus confirmabit, et ostendet sine crimine, cum dies Domini nostri Jesu Christi et mundi finis advenerit, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Paulus plantavit, Apollo rigavit (I Cor. II, 6), sed Dominus incrementum dedit: ergo neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid; sed qui incrementum dat, Deus. Ipsius enim agricultura, ipsius aedificatio sumus. Juxta gratiam Dei, quasi sapiens architectus ponit fundamentum. Nolite, inquit, vosmetipsos decipere. Si quis sapiens est in vobis, in saeculo isto, fatuus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Dominus cognoscit cogitationes hominum, quia vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Et iterum: In nullo enim mihi conscius sum, sed nec in hoc justificatus sum, quia qui me judicat, Dominus est (I Cor. IV, 4). Dicitur et vobis, qui sine peccato vos esse dicitis, quid habetis quod non accepistis? Si autem accepistis, quid gloriamini, quasi non acceperitis? Jam saturati estis, jam divites facti estis (Ibid., 8). Et ut sciamus non ex nobis, sed ex Dei cuncta pendere judicio: Veniam, inquit, citius ad vos, si Dominus voluerit (Ibid., 19). Qui enim dicit, veniam ad vos, ostendit se velle, monstrat cupere, promittit adventum. Sed ut cautius haec loquatur, infert, si Dominus voluerit. Si quis enim putat se quid nosse, necdum novit, sicut nosse oportet.