9.
Iterum ex Apostolo. — Vas electionis humilitate dejectus, immo conscientia fragilitatis suae loquitur: Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei: gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ipsius in me vacua non fuit; sed omnibus illis amplius laboravi, non ego autem, sed gratia Deus quae mecum est (I Cor. I, 9, 10). Dicit se plus omnibus Apostolis laborasse, statimque laborem suum ad Dei refert auxilium: Non ego, inquiens, sed gratia Dei, quae mecum est (II Cor. III, 4); sicut et in alio loco loquitur: Fiduciam autem talem habemus per Jesum Christum ad Deum, non quia ex nobis ipsis sufficientes simus reputare aliquid, quasi ex nostro: sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et nos dignos fecit ministros novi Testamenti (II Cor. III, 4‑6). Non enim justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi. Unde infert: Et nos in Jesum Christum credidimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis, quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Gal. II, 16). Si enim ex lege justitia, ergo Christus sine causa mortuus est (Ibid., 21). In lege maledictio est; scriptum est enim, Maledictus omnis, qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Christus nos redemit de maledictione legis, factus pro nobis maledictio (Gal. III, 10, 13). Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut repromissio per fidem Jesu Christi daretur credentibus. Lex ergo paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur (Ibid., 21‑24). Unde addit, et uno versiculo omnia comprehendit, dicens: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4).