• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

30.

Causas divinae voluntatis noscimus. — Daniel propheta loquitur ad Nabuchodonosor, quod dominetur excelsus regno hominum, et det illud cuicumque voluerit, et extremum atque projectum constituat super illud. Interroga eum qua causa ultimum atque despectum constituat in regem, et faciat quod voluerit: et discute, utrum ipsius voluntas justa sit, de quo scriptum est: Qui suscitat de terra humilem, et ae stercore elevat pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Ps. CXII, 7, 8). An forsitan juxta te absque judicio atque justitia gloriam quaerit, auramque popularem, ut humiles erigat in regnum et potentes humilitate commutet? Audi Prophetam dicentem: Omnes habitatores terrae, quasi nihil reputati sunt apud eum (Isai. XL, 17). Fecit enim quodcumque voluit in coelo et in terra, et nemo est, qui resistat voluntati ejus, aut possit dicere, quare hoc fecisti, cujus sunt omnia opera in veritate, et viae illius justitia, et superbientes potest ipse humiliare. Antiochus Epiphanes rex crudelissimus subvertit altare, ipsamque justitiam fecit conculcari, quia concessum erat a Domino; causasque reddit, propter peccata plurima (II Macch. V). Ergo non fecit quod ipse tantum voluit, sed quod propter peccata populi concessit Dominus. Denique sequitur, quod non ex propria fecerit fortitudine, sed ex ejus imperio qui praecepit ut fieret. Illud autem quod in oratione sua loquitur: Peccavimus, inique egimus, injuste gessimus et recessimus a mandatis et justitiis tuis (Dan. III, 29), et caetera hujuscemodi, soletis dicere, quod et David, et Daniel, et omnes prophetae, non pro se, qui sancti erant, sed ex persona populi sunt locuti. Adversum quam opinionem ipse respondebit, et dicet: Cum adhuc orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi Israel (Dan. IX, 20). Vides ergo quod tam pro peccatis suis, quam pro peccatis populi, Dominum sit deprecatus, et effuderit deprecationes suas in conspectu Domini Dei sui. Vis iterum nosse, quando peccatum et iniquitas finiatur? Quamquam diversa sit auctorum interpretatio, audi eumdem Prophetam: Septuaginta hebdomadae completae sunt super populum tuum, et super civitatem tuam sanctam, ut compleantur iniquitates, et finem accipiat peccatum, ut dispereat iniquitas, et reveletur justitia sempiterna (Dan. II, 4). Quamdiu ergo ille finis adveniat, et corruptivum hoc atque mortale incorruptione et immortalitate mutetur, necesse est, nos subjacere peccato, non naturae et conditionis, ut tu calumniaris, vitio, sed fragilitate, et commutatione voluntatis humanae, quae per momenta variatur: quia Deus solus est immutabilis. Quaeris ubi Abel, ubi Enoch, ubi Jesus filius Nave, ubi Elisaeus, caeterique sanctorum peccaverint. Non est necesse nodum in scirpo quaerere: utinam possem et manifesta reticere peccata. Si vis a me verum audire, nescio. Nihil, inquit, mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum. Homo videt in facie, Deus in corde (I Cor. IV, 4). Apud ejus conscientiam atque conspectum nullus justificatur (II Reg. XVI, 7). Unde et Paulus loquitur confidenter: Omnes peccaverunt, et indigent gloria Dei (Rom. III, 23); et: Conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur (Rom. XI, 32), et caetera quae saepe replicavimus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy