• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber tertius

7.

Minime peccati auctor est Deus. — C. Tota argumentatio tua huc tendit, ut quod Graeci dicunt, αὐτεξούσιον, et nos liberum appellamus arbitrium, vocabulo tribuas, re auferas. Tu enim auctorem peccatorum facis Deum, dum asseris nihil hominem per se posse facere, sed adminiculo Dei, cui imputetur omne quod facimus. Nos autem, sive bonum, sive malum homo fecerit, per liberi arbitrii potestatem ei dicimus imputari, qui fecit quod voluit; et non ei, qui semel concessit liberum arbitrium. A. Quamvis tergiverseris, laqueis veritatis innecteris; hoc enim modo, etiam si ipse non adjuvat, tamen juxta te auctor erit malorum: quia potuit prohibere, et non prohibuit. Vetus enim sententia est, homicidam esse eum, qui cum possit hominem de morte liberare, non liberet. C. Jamjam tollo manum, cedo, vicisti: si tamen vincere est, veritatem velle subvertere, non rebus, sed sermonibus, id est, non veritate, sed mendacio. Possum enim illud tibi Apostoli respondere: Et si imperitus sermone, non tamen scientia (II Cor. XI, 6). Quando enim loqueris coactus argumentationum strophis, tibi videor assentire, cum autem tacueris, ex animo rursus elabitur, ut liquido appareat disputationem tuam non ex fontibus veritatis et christiana simplicitate, sed ex philosophorum minutiis et arte descendere. A. Vis ergo me rursum uti testimoniis Scripturarum? Et quomodo jactant discipuli tui, nullum argumentationi tuae posse et problematibus respondere? C. Non solum volo, sed et cupio. Doce me de Scripturis sanctis, ubi, sublata liberi arbitrii potestate, faciat homo, quod per se aut nolit, aut non potuit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy