• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber tertius

10.

Ex adductis locis arguit. — Qui non potest suis viribus et labore venire ad Jesum, quomodo potest omnia simul peccata vitare? Et vitare in perpetuum, et Dei sibi potentiae nomen assumere? Si enim ille ἀναμάρτητος, et ego ἀναμάρτητος, quae inter me et Deum erit distantia? Unum adhuc ponam testimonium, ne tibi et auditoribus fastidium faciam. Assuero quem Septuaginta interpretes Ἀρταξέρξην [Al. Artaxersen] vocant, somnus aufertur ab oculis, ut Commentarios in se fidelium replicans ministrorum, inveniat Mardochaeum, cujus indicio de insidiis liberatus est; ut et Esther commendabilior fieret (Esther VI), et cunctus populus Judaeorum imminentem vitaret necem. Certe rex potentissimus, qui ab India usque ab Septentrionem et Aethiopiam, cunctum possidebat Orientem, post largissimas epulas et cibos toto orbe quaesitos dormire cupiebat, et somno requiescere, ac liberum arbitrium implere dormiendi, nisi Dominus provisor bonorum omnium impedisset naturae ordinem, ut contra naturam, tyranni crudelitas vinceretur. Longum est si voluero cuncta sanctarum Scripturarum exempla proferre. Totus sermo Sanctorum ad Deum oratio est: tota oratio et deprecatio extorquet clementiam Creatoris, ut qui nostris viribus et studio salvari non possumus, illius misericordia conservemur. Ubi autem misericordia et gratia est, liberum ex parte cessat arbitrium, quod in eo tantum est, ut velimus atque cupiamus, et placitis tribuamus assensum. Jam in Domini potestate est, ut id quod cupimus, quod laboramus, ac nitimur, illius ope et auxilio implere valeamus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy