• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XI

26.

Monachus avarus. – Alio quoque anno cum exiturus esset ad visenda monasteria, et digereret in schedula, apud quos manere, quos in transitu visitare deberet, scientes monachi quemdam de fratribus parciorem, simulque cupientes vitio eius mederi, rogabant ut apud eum maneret. Et ille: Quid, inquit, vultis et vobis iniuriam, et fratri vexationem facere? Quod postquam frater ille parcus audivit, [0041D] erubuit; et annitentibus cunctis, vix ab invito impetravit, ut suum quoque monasterium in mansionum ordinem poneret. Post diem ergo decimum venerunt [0042A] ad eum, custodibus iam in vinea, qua venirent illi, dispositis, qui cum lapidibus et glebarum iactu, fundaeque vertigine accedentes deterrerent, sine esu uvae mane omnes profecti sunt, ridente sene, et dissimulante scire quod evenerat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita S. Hilarionis
Translations of this Work
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Compare
The Life of S. Hilarion Compare
Vie de Saint Hilarion Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy