• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XV

34.

De Adriano discipulo. – Egressus ergo de Bruchio, [0046D] per inviam solitudinem intravit Oasim: ibique anno plus minus exacto, quia illuc quoque sua fama pervenerat, quasi iam in Oriente latere non posset, ubi multi illum et opinione, et vultu noverant, ad solas navigare insulas cogitabat; ut quem [0047A] terra vulgaverat, saltem maria celarent. Eodem ferme tempore Hadrianus discipulus eius de Palaestina supervenit, dicens Iulianum occisum, et Christianum imperatorem (Iovinianum) regnare coepisse; revertique eum debere ad monasterii sui reliquias. Quod ille audiens detestatus est: et conducto camelo, per vastam solitudinem, pervenit ad maritimam urbem Libyae, Paretonium: ubi Hadrianus infelix volens Palaestinam reverti, et pristinam sub nomine magistri quaerens gloriam, multas ei fecit iniurias. Ad extremum, convasatis quae a fratribus ei missa detulerat, nesciente illo, profectus est. Super hoc quia alter locus referendi non est, hoc tantum dixerim in terrorem eorum qui magistros despiciunt; quod post aliquantulum temporis computruerit [0047B] morbo regio.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita S. Hilarionis
Translations of this Work
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Compare
The Life of S. Hilarion Compare
Vie de Saint Hilarion Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy