• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XV

37.

Fugit ad mediterranea loca. Hydropicus curatus. – Porro recogitans ne negotiatores de Oriente [0048A] venientes se notum facerent, ad mediterranea fugit loca, id est, vicesimo a mari millario; ibique in quodam deserto agello, lignorum quotidie fascem alligans, imponebat dorso discipuli. Quo in proxima villa venundato, et sibi alimoniam, et his qui forte ad eos veniebant, pauxillulum panis emebant. Sed vere iuxta quod scriptum est: Non potest civitas latere super montem posita (Matth. V, 14), Scutarius quidam cum in basilica beati Petri Romae torqueretur, clamavit in eo immundus spiritus: Ante paucos dies Siciliam ingressus est Hilarion servus Christi, et nemo eum novit, et putat se esse secretum; ego vadam, et prodam illum. Statimque cum servulis suis ascensa in portu nave, appulsus est Pachynum, et deducente se daemone, ubi ante tugurium [0048B] senis se prostravit, illico curatus est. Hoc initium signorum eius in Sicilia, innumerabilem ad eum deinceps aegrotantium, sed et religiosorum hominum adduxit multitudinem: in tantum, ut de primoribus viris quidam tumens morbo intercutis aquae, eodem die quo ad eum venerat, curatus sit. Qui postea offerens ei infinita munera, audivit dictum Salvatoris ad discipulos: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8).

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita S. Hilarionis
Translations of this Work
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Compare
The Life of S. Hilarion Compare
Vie de Saint Hilarion Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy