• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XVII

42.

Multos ab immundis spiritibus curat. – Praetermitto caetera, ne videar in narratione signorum volumen extendere. Hoc solum dicam, quod prospero cursu inter Cycladas navigans, hinc inde clamantium de urbibus et vicis, et ad littora concurrentium, immundorum spirituum voces audiebat. Ingressus ergo Paphum, urbem Cypri nobilem carminibus poetarum, quae frequenter [Vel frequenti] terrae motu lapsa, nunc ruinarum tantum vestigiis quid olim fuerit, ostendit, in secundo ab urbe milliario habitabat ignobilis, gaudensque quod paucis diebus quiete [0051A] viveret. Verum non ad plenum viginti transiere dies, cum per omnem illam insulam quicumque immundos habebant spiritus, clamare coeperunt, venisse Hilarionem servum Christi, et ad eum se debere properare. Hoc Salamina, hoc Curium, hoc Lapetha et urbes reliquae conclamabant, plerisque asserentibus scire se quidem Hilarionem, et vere illum esse famulum Dei, sed ubi esset ignorare. Intra triginta igitur nec multo amplius dies, ducenti ferme, tam viri quam mulieres, ad eum congregati sunt. Quos cum vidisset, dolens quod se non paterentur quiescere, et quodammodo in ultionem sui saeviens, tanta eos orationum instantia flagellavit, ut quidam statim, alii post biduum triduumve, omnes vero intra unam hebdomadam curarentur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita S. Hilarionis
Translations of this Work
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Compare
The Life of S. Hilarion Compare
Vie de Saint Hilarion Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy