• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XVIII

44.

Testamentum Hilarionis. – Olei unctione curati filia et gener Constantiae. Igitur octogesimo aetatis suae anno, cum absens esset Hesychius, quasi testamenti vice brevem manu propria scripsit epistolam, omnes divitias suas ei derelinquens (Evangelium [0052B] scilicet, et tunicam sacceam, cucullam et palliolum), nam minister eius ante paucos dies obierat. Venerunt itaque ad aegrotantem de Papho multi religiosi viri; et maxime quod eum dixisse audierant, iam se ad Dominum migraturum, et de corporis vinculis liberandum; sed et Constantia quaedam sancta femina, cuius generum et filiam de morte liberaverat unctione olei: quos omnes adiuravit, ut ne puncto quidem horae post mortem reservaretur; sed statim eum in eodem hortulo terra operirent, sicut vestitus erat in tunica cilicina et cuculla, et sago rustico.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita S. Hilarionis
Translations of this Work
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Compare
The Life of S. Hilarion Compare
Vie de Saint Hilarion Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy