• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Malchi Vita Malchi monachi captivi

X

[Periculo liberatus ad monachos redit.]

Sublato ergo terrore et illa transacta die eximus ad vesperam. Invenimusque camelos, quos ob nimiam velocitatem dromedarios vocant, praeteritos cibos in ore volvere et in alvum missos iterum retrahere. Quibus ascensis et nova sitarchia refocilati decima tandem die ad Romana per desertum castra pervenimus, oblatique tribuno rei ordinem pandimus. Inde transmissi ad Sabinianum, Mesopotamiae ducem, camelorum accepimus pretium. Et quia iam abbas ille meus dormierat in domino, ad haec delatus loca me monachis reddo. Hanc trado virginibus, diligens eam ut sororem, non tamen me ei credens ut sorori.»

Haec mihi senex Malchus adulescentulo rettulit. Haec ego vobis narravi senex. Castis historiam castitatis expono. Virgines virginitatem custodire exhortor. Vos narrate posteris, ut sciant inter gladios, inter deserta et bestias pudicitiam numquam esse captivam et hominem Christo deditum posse mori, non posse superari.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita Malchi monachi captivi
Translations of this Work
Leben und Gefangenschaft des Mönches Malchus (BKV) Compare
The Life of Malchus, the Captive Monk Compare
Vie de Saint Malc Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy