• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De oratione

Edition Hide
De Oratione

XXIII.

[1] De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus, quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit. [2] Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. Nos uero, sicut accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes quae eadem exultationis sollemnitate dispungitur. [3] Ceterum omni die quis dubitet prosternere se Deo uel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? [4] Ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est. Non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus Deo Domino nostro.

Translation Hide
De l'oraison dominicale

XXIII.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Oratione
Translations of this Work
De l'oraison dominicale
On Prayer Compare
Über das Gebet (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy