• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De baptismo

XIII

[1] Hinc ergo scelestissimi illi provocantes quaestiones, Adeo, dicunt, baptismus non est necessarius quibus fides satis est: nam et Abraham nullius aquae nisi fidei Sacramento deo placuisse. sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus praevalent. [2] fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem: at ubi fides aucta est, credentibus in nativitatem passionem resurrectionemque eius addita est ampliato sacramento obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei quae retro erat nuda, nec potest iam sine sua lege. [3] lex enim tinguendi imposita est, et forma praescripta: Ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. huic legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non introibit in regno caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. itaque omnes exinde credentes tinguebantur. [4] tunc et Paulus ubi credidit tunc tinctus est: et hoc est quod ei dominus in illa plaga orbationis praeceperat; Exsurge, dicens, et introi in Damascum: illic tibi demonstrabitur quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. alioquin satin didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum dei filium.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De baptismo
Translations of this Work
Du baptême Compare
On Baptism Compare
Über die Taufe (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Baptism

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy