• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Lactantius (250-325) De mortibus persecutorum

31.

[1] Ab hoc deus religionis ac populi sui vindex oculos ad Maximianum alterum transtulit, nef andae persecutionis auctorem, ut in eo et‹iam suae v›im maiestatis ostenderet, iam de agendis et ipse vicennalibus cogitabat. [2] ‹Et ut›, qui iam dudum provincias afflixerat auri argentique indic tionibus factis, quae promiserat redderet, etiam in nomine vicennalium securem alteram inflixit. [3] Qua vexatione generis humani exactio celebrata sit maxime rei annonariae, quis enarrare digne potest? Officiorum omnium milites vel potius carnifices singulis adhaerebant. Cui prius satisfieret, incertum, venia non habentibus nulla. Sustinendi multiplices cruciatus, nisi exhiberetur statim quod non erat. [4] Multis custodiis circumsaepto nulla respirandi facultas, nullo tempore anni vel exigua requies. Frequens super isdem hominibus vel ipsis iudicibus vel militibus iudicum pugna. Nulla area sine exactore, nulla vindemia sine custode, nihil ad victum laborantibus relictum. Quae quamquam intolerabilia sint, eripi ab ore hominum cibos labore quaesitos, tamen sustentabile aliquo modo vel spe futurorum. [5] Quid vestis omnis generis? Quid aurum? Quid argentum? Nonne haec necesse est ex venditis fructibus comparari? Unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum omnes fructus auferas, universa nascentia violenter eripias? [6] Quis ergo non bonis suis eversus est, ut opes, quae sub imperio eius fuerunt, conraderentur ad votum, quod non erat celebraturus?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De mortibus persecutorum
Translations of this Work
De la mort des persécuteurs de l'église Compare
Of the Manner in Which the Persecutors Died Compare
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy