Edition
Hide
Summa theologiae
Articulus 4
IIª-IIae q. 55 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dolus non sit peccatum ad astutiam pertinens. Peccatum enim in perfectis viris non invenitur, praecipue mortale. Invenitur autem in eis aliquis dolus, secundum illud II ad Cor. XII, cum essem astutus, dolo vos cepi. Ergo dolus non est semper peccatum.
IIª-IIae q. 55 a. 4 arg. 2
Praeterea, dolus maxime ad linguam pertinere videtur, secundum illud Psalm., linguis suis dolose agebant. Astutia autem, sicut et prudentia, est in ipso actu rationis. Ergo dolus non pertinet ad astutiam.
IIª-IIae q. 55 a. 4 arg. 3
Praeterea, Prov. XII dicitur, dolus in corde cogitantium mala. Sed non omnis malorum cogitatio pertinet ad astutiam. Ergo dolus non videtur ad astutiam pertinere.
IIª-IIae q. 55 a. 4 s. c.
Sed contra est quod astutia ad circumveniendum ordinatur, secundum illud apostoli, ad Ephes. IV, in astutia ad circumventionem erroris. Ad quod etiam dolus ordinatur. Ergo dolus pertinet ad astutiam.
IIª-IIae q. 55 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad astutiam pertinet assumere vias non veras, sed simulatas et apparentes, ad aliquem finem prosequendum vel bonum vel malum. Assumptio autem harum viarum potest dupliciter considerari. Uno quidem modo, in ipsa excogitatione viarum huiusmodi, et hoc proprie pertinet ad astutiam, sicut etiam excogitatio rectarum viarum ad debitum finem pertinet ad prudentiam. Alio modo potest considerari talium viarum assumptio secundum executionem operis, et secundum hoc pertinet ad dolum. Et ideo dolus importat quandam executionem astutiae. Et secundum hoc ad astutiam pertinet.
IIª-IIae q. 55 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sicut astutia proprie accipitur in malo, abusive autem in bono; ita etiam et dolus, qui est astutiae executio.
IIª-IIae q. 55 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod executio astutiae ad decipiendum primo quidem et principaliter fit per verba, quae praecipuum locum tenent inter signa quibus homo significat aliquid alteri, ut patet per Augustinum, in libro de Doct. Christ. Et ideo dolus maxime attribuitur locutioni. Contingit tamen esse dolum et in factis, secundum illud Psalm., et dolum facerent in servos eius. Est etiam et dolus in corde, secundum illud Eccli. XIX. Interiora eius plena sunt dolo. Sed hoc est secundum quod aliquis dolos excogitat, secundum illud Psalm., dolos tota die meditabantur.
IIª-IIae q. 55 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod quicumque cogitant aliquod malum facere, necesse est quod excogitent aliquas vias ad hoc quod suum propositum impleant, et ut plurimum excogitant vias dolosas, quibus facilius propositum consequantur. Quamvis contingat quandoque quod absque astutia et dolo aliqui aperte et per violentiam malum operentur. Sed hoc, quia difficilius fit, in paucioribus accidit.
Translation
Hide
Summe der Theologie
Vierter Artikel. Die List ist eine Sünde, welche zur Schlauheit gehört.
k) Dem steht entgegen: I. Sünde und zumal Todsünde findet sich nicht in vollkommenen Seelen. List aber gebrauchen sie, nach 2. Kor. 12.: „Da ich schlau war, fing ich euch mit List.“ II. List gehört vorzugsweise zur Zunge, nach Ps. 5.: „Mit ihren Zungen haben sie Listiges getrieben.“ Die Schlauheit aber wie die List findet sich in der Thätigkeit der Vernunft. Also gehört die List nicht zur Schlauheit. III. Prov. 12. heißt es: „List besteht im Herzen derer, die Böses denken.“ Nicht aber alles Denken der Bösen gehört zur Schlauheit. Also ist die List nicht zur Schlauheit zugehörig. Auf der anderen Seite dient die Schlauheit dazu, um jemanden „herumzubringen“, zu täuschen, nach Ephes. 4. 14. Dazu dient aber auch die List.
b) Ich antworte, die Schlauheit wolle mit falschen Mitteln und Wegen zu einem guten oder schlechten Zwecke gelangen. Sie kann nun selbst entweder solche Mittel und Wege ausdenken; und das ist im eigentlichen Sinne Schlauheit, wie es Klugheit ist, wahre Mittel und Wege zu finden; — oder sie kann solche Mittel und Wege voraussetzen und nur die thatsächliche Ausführung davon übernehmen; und das ist eigentlich List. Die List also schließt in sich eine gewisse Ausführung des schlau Erdachten ein.
c) I. Manchmal nimmt man „List“ sowie „Schlauheit“ im guten Sinne. II. Die Ausführung des schlau Erdachten geschieht vorzugsweise durch Worte als die ausdrucksvollsten Zeichen für den Menschen. Aber auch in Werken kann List sich bergen, nach Ps. 105.: „List wirkten sie gegenüber seinen Knechten.“ Und ebenso kann List im Herzen sein, nach Ekkli. 19.: „Das Innere seines Herzens ist voll von List;“ dies ist je nachdem jemand List sich erdenkt, wie der Psalmist sagt (Ps. 37.): „Über List haben sie nachgedacht den ganzen Tag.“ III. Zumeist sinnen jene, welche Übles thun wollen, über listige Mittel und Wege nach, um zum Zweck leicht zu gelangen. Jedoch kommt es auch vor, daß sie offen und mit Gewalt ihren Zweck verfolgen.