• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 3

IIª-IIae, q. 125 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod timor non sit peccatum mortale. Timor enim, ut supra dictum est, est in irascibili, quae est pars sensualitatis. Sed in sensualitate est tantum peccatum veniale, ut supra habitum est. Ergo timor non est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 125 a. 3 arg. 2

Praeterea, omne peccatum mortale totaliter cor avertit a Deo. Hoc autem non facit timor, quia super illud Iudic. VII, qui formidolosus est etc., dicit Glossa quod timidus est qui primo aspectu congressum trepidat, non tamen corde terretur, sed reparari et animari potest. Ergo timor non est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 125 a. 3 arg. 3

Praeterea, peccatum mortale non solum retrahit a perfectione, sed etiam a praecepto. Sed timor non retrahit a praecepto, sed solum a perfectione, quia super illud Deut. XX, quis est homo formidolosus et corde pavido, etc., dicit Glossa, docet non posse quemquam perfectionem contemplationis vel militiae spiritualis accipere qui adhuc nudari terrenis opibus pertimescit. Ergo timor non est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 125 a. 3 s. c.

Sed contra, pro solo peccato mortali debetur poena Inferni. Quae tamen debetur timidis, secundum illud Apoc. XXI, timidis et incredulis et execratis, etc., pars erit in stagno ignis et sulphuris, quod est mors secunda. Ergo timiditas est peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 125 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, timor peccatum est secundum quod est inordinatus, prout scilicet refugit quod non est secundum rationem refugiendum. Haec autem inordinatio timoris quandoque quidem consistit in solo appetitu sensitivo, non superveniente consensu rationalis appetitus, et sic non potest esse peccatum mortale, sed solum veniale. Quandoque vero huiusmodi inordinatio timoris pertingit usque ad appetitum rationalem, qui dicitur voluntas, quae ex libero arbitrio refugit aliquid non secundum rationem. Et talis inordinatio timoris quandoque est peccatum mortale, quandoque veniale. Si enim quis propter timorem quo refugit periculum mortis, vel quodcumque aliud temporale malum, sic dispositus est ut faciat aliquid prohibitum, vel praetermittat aliquid quod est praeceptum in lege divina, talis timor est peccatum mortale. Alioquin erit peccatum veniale.

IIª-IIae, q. 125 a. 3 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de timore secundum quod sistit infra sensualitatem.

IIª-IIae, q. 125 a. 3 ad 2

Ad secundum dicendum quod etiam Glossa illa potest intelligi de timore in sensualitate existente. Vel potest melius dici quod ille toto corde terretur cuius animum timor vincit irreparabiliter. Potest autem contingere quod, etiam si timor sit peccatum mortale, non tamen aliquis ita obstinate terretur quin persuasionibus revocari possit, sicut quandoque aliquis mortaliter peccans concupiscentiae consentiendo, revocatur, ne opere impleat quod proposuit facere.

IIª-IIae, q. 125 a. 3 ad 3

Ad tertium dicendum quod Glossa illa loquitur de timore revocante hominem a bono quod non est de necessitate praecepti, sed de perfectione consilii. Talis autem timor non est peccatum mortale, sed quandoque veniale; quandoque etiam non est peccatum, puta cum aliquis habet rationabilem causam timoris.

Translation Hide
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Die Schwere der Sünde der Furcht.

a) Die Furcht ist keine Todsünde. Denn: I. Die Furcht ist in der sinnlichen Abwehrkraft, der irascibilis. Im sinnlichen Teile aber finden sich nur läßliche Sünden. II. Jede Todsünde trennt von Gott, was die Furcht nicht thut. Denn zu Richt. 7. (Qui est formidolosus) sagt die Glosse: „Furchtsam ist, wer beim ersten Anblicke der Schlachtreihe zittert, aber doch nicht im ganzen Herze zurückschreckt; sondern von neuem den Fehler gutmacht.“ Also ist die Furcht keine Todsünde. III. Die Todsünde zieht nicht nur von der Vollkommenheit ab, sondern auch vom Gebote. Die Furcht aber zieht nur von der Vollkommenheit ab; denn zu Deut. 20. Qui est formidolosus sagt die Glosse: „Er lehrt, es könne niemand zu einem Leben der Betrachtung oder des geistigen Kampfes sich wenden, der noch fürchtet, von irdischen Gütern entblößt zu werden.“ Auf der anderen Seite heißt es Apok. 21.: „Die furchtsamen und ungläubigen und verabscheuten … werden ihren Anteil haben … im Feuersumpfe was da ist der zweite Tod.“ Also ist die Furcht Todsünde.

b) Ich antworte, die Furcht sei Sünde als ungeregelte, insoweit sie flieht, was gemäß der Vernunft nicht zu fliehen ist. Ist diese Furcht 1. nur im sinnlichen Teile und stimmt das vernünftige Begehren nicht zu; so ist sie keine Tod-, sondern läßliche Sünde. Greift jedoch 2. solche Furcht bis in den geistigen Willen hinein, so daß man mit freiem Willen flieht, wovor man nach der Vernunft nicht fliehen sollte; dann ist sie Todsünde, wenn jemand aus Furcht vor dem Tode oder sonst einem zeitlichen Übel in einer solchen inneren Verfassung ist, daß er etwas Verbotenes thun oder etwas im Gesetze Gebotenes beiseite lassen würde. Sonst ist sie auch im zweiten Falle läßliche Sünde.

c) I. Ist oben beantwortet. II. Jener fürchtet „im ganzen Herzen“, dessen Seele unheilbar von der Furcht besiegt wird. Es kann jedoch auch die Furcht Todsünde sein und es ist damit trotzdem nicht gesagt, daß der betreffende nicht durch Überredung von seiner, Furcht zurückgebracht werden könnte; wie jemand schwer sündigt, wenn er der inneren Begierde zustimmt, und doch dazu gebracht werden kann, daß er jener Begierde nicht die That folgen läßt. Oder die Glosse spricht von der Furcht wie sub I. III. Solche Furcht, die nicht von einem Gebote abzieht, sondern nur von einem Rate, ist keine Todsünde; manchmal aber läßliche und manchmal gar keine Sünde.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy