• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 5

IIª-IIae, q. 132 a. 5 arg. 1

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dicantur filiae inanis gloriae esse inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentio, pertinacia, discordia, novitatum praesumptio. Iactantia enim, secundum Gregorium, XXIII Moral., ponitur inter species superbiae. Superbia autem non oritur ex inani gloria, sed potius e converso, ut Gregorius dicit, XXXI Moral. Ergo iactantia non debet poni filia inanis gloriae.

IIª-IIae, q. 132 a. 5 arg. 2

Praeterea, contentiones et discordiae videntur ex ira maxime provenire. Sed ira est capitale vitium inani gloriae condivisum. Ergo videtur quod non sint filiae inanis gloriae.

IIª-IIae, q. 132 a. 5 arg. 3

Praeterea, Chrysostomus dicit, super Matth., quod ubique vana gloria malum est, sed maxime in philanthropia, idest in misericordia. Quae tamen non est aliquid novum, sed in consuetudine hominum existit. Ergo praesumptio novitatum non debet specialiter poni filia inanis gloriae.

IIª-IIae, q. 132 a. 5 s. c.

Sed contra est auctoritas Gregorii, in XXXI Moral., ubi praedictas filias inani gloriae assignat.

IIª-IIae, q. 132 a. 5 co.

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, illa vitia quae de se nata sunt ordinari ad finem alicuius vitii capitalis, dicuntur filiae eius. Finis autem inanis gloriae est manifestatio propriae excellentiae, ut ex supra dictis patet. Ad quod potest homo tendere dupliciter. Uno modo, directe, sive per verba, et sic est iactantia; sive per facta, et sic, si sint vera, habentia aliquam admirationem, est praesumptio novitatum, quas homines solent magis admirari; si autem per ficta sit, sic est hypocrisis. Alio autem modo nititur aliquis manifestare suam excellentiam indirecte, ostendendo se non esse alio minorem. Et hoc quadrupliciter. Primo quidem, quantum ad intellectum, et sic est pertinacia, per quam homo nimis innititur suae sententiae, nolens credere sententiae meliori. Secundo, quantum ad voluntatem, et sic est discordia, dum non vult a propria voluntate discedere ut aliis concordet. Tertio, quantum ad locutionem, et sic est contentio, dum aliquis verbis clamose contra alium litigat. Quarto, quantum ad factum, et sic est inobedientia, dum scilicet aliquis non vult exequi superioris praeceptum.

IIª-IIae, q. 132 a. 5 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, iactantia ponitur species superbiae quantum ad interiorem causam eius, quae est arrogantia. Ipsa autem iactantia exterior. Ut dicitur in IV Ethic., ordinatur quandoque quidem ad lucrum, sed frequentius ad gloriam vel honorem. Et sic oritur ex inani gloria.

IIª-IIae, q. 132 a. 5 ad 2

Ad secundum dicendum quod ira non causat discordiam et contentionem nisi cum adiunctione inanis gloriae, per hoc scilicet quod aliquis sibi gloriosum reputat quod non cedat voluntati vel verbis aliorum.

IIª-IIae, q. 132 a. 5 ad 3

Ad tertium dicendum quod inanis gloria vituperatur circa eleemosynam propter defectum caritatis, qui videtur esse in eo qui praefert inanem gloriam utilitati proximi, dum hoc propter illud facit. Non autem vituperatur aliquis ex hoc quod praesumat eleemosynam facere quasi aliquid novum.

Translation Hide
Summe der Theologie

Fünfter Artikel. Die Kinder der eitlen Ruhmgier sind: der Ungehorsam, die Prahlerei, die Heuchelei, der Streit, die Hartnäckigkeit, die Zwietracht, die Vermessenheit zu neuern.

a) Diese Aufzählung (Gregor. 31. moral. 17.) genügt nicht. Denn: I. 23. moral. 4. setzt Gregor die Prahlerei unter die Kinder des Stolzes. Die eitle Ruhmgier aber ist nicht die Quelle des Stolzes, sondern umgekehrt. II. Streit und Zwietracht kommen vom Zorne, auch einer Hauptsünde. III. Nach Chrysostomus (in Matth. 19.) ist in der Menschenfreundlichkeit oder Barmherzigkeit der eitle Ruhm besonders ein Übel; diese ist aber nichts Neues, sondern etwas Altgewohntes. Also ist die Vermessenheit in den Neuerungen kein Kind des eitlen Ruhmes. Auf der anderen Seite steht die Autorität Gregors. (31. moral. 17.)

b) Ich antworte, jene Sünden werden als Kinder einer Hauptsünde betrachtet, welche an und für sich dazu da sind, um zur Erreichung des Zweckes der Hauptsünde mitbeizutragen. Der Zweck nun der eitlen Ruhmgierist die Offenbarmachung der eigenen Vorzüge. Nach solcher Offenbarmachung kann aber der Mensch streben: 1. direkt durch Worte und das ist

a) Prahlerei; oder durch Thatsachen und so ist

b) die Vermessenheit in Neuerungen, falls die Thatsachen in Wirklichkeit bestehen, denn das Neue wird bewundert,

c) die Heuchelei, falls die Thatsachen nicht bestehen; — 2. indirekt oder mittelbar, indem der Mensch zeigt, er sei nicht geringer wie der andere und das geschieht:

a) mit Rücksicht auf die Vernunft; und so besteht die Hartnäckigkeit, kraft deren jemand zu sehr auf die eigene Meinung sich verläßt, überzeugt, die andere sei nicht besser; —

b) mit Rücksicht auf den Willen; und so besteht die Zwietracht, wenn jemand von seinem Willen nicht ablassen will, um mit anderen einträchtig zu leben; —

c) mit Rücksicht auf die Rede; und so ist der Streit, wenn jemand schreiend dem anderen widerstreitet; —

d) mit Rücksicht auf die That; und so ist der Ungehorsam, wenn nämlich jemand der Vorschrift des Vorgesetzten nicht folgen will.

c) I. Mit Rücksicht auf die innere Ursache, die Anmaßung, ist die Prahlerei eine Tochter des Stolzes. Die Prahlerei selbst aber, soweit sie nach außen tritt, hat manchmal zum Zwecke Geldgewinn, sehr oft jedoch Ehre und Ruhm; und danach entspringt sie der eitlen Ruhmsucht. II. Der Zorn verursacht Zwietracht und Streit, nur insoweit die eitle Ruhmgier ihn begleitet; denn es meint der Mensch etwas Ruhmvolles zu thun, wenn er den Worten oder dem Willen anderer nicht nachgiebt. III. Die Eitelkeit wird besonders in den Werken der Barmherzigkeit getadelt wegen des Mangels an heiliger Liebe; insofern jemand den eitlen Ruhm vorzieht dem Nutzen der Mitmenschen, da er diesen dem eitlen Ruhme dienen läßt. Nicht aber wird jemand deshalb getadelt, weil er sich vermißt, Almosen wie etwas ganz Neues zu geben.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy