• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 4

IIª-IIae, q. 154 a. 4 arg. 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in tactibus et osculis non consistat peccatum mortale. Apostolus enim, ad Ephes. V, dicit, fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, ne nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Subdit autem, aut turpitudo, Glossa, ut in osculis et amplexibus; aut stultiloquium, ut blanda verba; aut scurrilitas, quae a stultis curialitas dicitur, idest iocularitas. Postea autem subdit, hoc enim scitote, intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei, ubi non replicat de turpitudine, sicut nec de stultiloquio aut scurrilitate. Ergo ista non sunt peccata mortalia.

IIª-IIae, q. 154 a. 4 arg. 2

Praeterea, fornicatio dicitur esse peccatum mortale ex hoc quod per eam impeditur bonum prolis generandae et educandae. Sed ad hoc nihil operantur oscula et tactus, sive amplexus. Ergo in his non contingit esse peccatum mortale.

IIª-IIae, q. 154 a. 4 arg. 3

Praeterea, illa quae sunt secundum se peccata mortalia, nunquam possunt bene fieri. Sed oscula et tactus et huiusmodi possunt quandoque fieri absque peccato. Ergo non sunt secundum se peccata mortalia.

IIª-IIae, q. 154 a. 4 s. c. 1

Sed contra, minus est aspectus libidinosus quam tactus, amplexus vel osculum. Sed aspectus libidinosus est peccatum mortale, secundum illud Matth. V, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Ergo multo magis osculum libidinosum, et alia huiusmodi, sunt peccata mortalia.

IIª-IIae, q. 154 a. 4 s. c. 2

Praeterea, Cyprianus, ad Pomponium de virginitate, dicit, certe ipse concubitus, ipse amplexus, ipsa confabulatio et osculatio, et coniacentium duorum turpis et foeda dormitio, quantum dedecoris et criminis confitentur. Ergo per praedicta homo fit reus criminis, idest peccati mortalis.

IIª-IIae, q. 154 a. 4 co.

Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse peccatum mortale dupliciter. Uno modo, secundum speciem suam. Et hoc modo osculum, amplexus vel tactus, secundum suam rationem non nominant peccatum mortale. Possunt enim haec absque libidine fieri, vel propter consuetudinem patriae, vel propter aliquam necessitatem aut rationabilem causam. Alio modo dicitur aliquid esse peccatum mortale ex sua causa, sicut ille qui dat eleemosynam ut aliquem inducat ad haeresim, mortaliter peccat propter intentionem corruptam. Dictum est autem supra quod consensus in delectationem peccati mortalis est peccatum mortale, et non solum consensus in actum. Et ideo, cum fornicatio sit peccatum mortale, et multo magis aliae luxuriae species, consequens est quod consensus in delectationem talis peccati sit peccatum mortale, et non solum consensus in actum. Et ideo, cum oscula et amplexus et huiusmodi propter delectationem huiusmodi fiant, consequens est quod sint peccata mortalia. Et sic solum dicuntur libidinosa. Unde huiusmodi, secundum quod libidinosa sunt, sunt peccata mortalia.

IIª-IIae, q. 154 a. 4 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod apostolus ideo non resumit illa tria, quia non habent rationem peccati nisi secundum quod ordinantur ad praecedentia.

IIª-IIae, q. 154 a. 4 ad 2

Ad secundum dicendum quod oscula et tactus, quamvis secundum se non impediant bonum prolis humanae, procedunt tamen ex libidine, quae est radix huius impedimenti. Et ex hoc habent rationem peccati mortalis.

IIª-IIae, q. 154 a. 4 ad 3

Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod huiusmodi non sunt peccata secundum suam speciem.

Translation Hide
Summe der Theologie

Vierter Artikel. Der Grad der Schwere in der Sünde, die in Küssen, Berührungen u. s. w. besteht.

a) Darin ist keine Todsünde. Denn: I. Ephes. 5. heißt es: „Unzucht und alle Unreinheit oder Geiz soll unter euch nicht einmal genannt werden, wie dies Heiligen geziemt, oder Unanständigkeit (womit nach der Glosse Küsse und Umarmungen gemeint sind) oder thörichte Rede (schmeichelhafte Wortc) oder läppische Schwatzhaftigkeit… Denn dies sollt ihr wissen und verstehen, daß weder ein unzüchtiger noch ein unreiner noch ein geiziger… sein Erbe haben wird im Reiche Christi und Gottes;“ in diesem letzten Teile der Stelle erwähnt aber der Apostel nicht mehr die Unanständigkeit, thörichte, läppische Rede etc. Also sind diese letzteren Dinge keine Todsünden. II. Die Unzucht ist Todsünde wegen des Nachteils, der dem zu erzeugenden Kinde erwächst. Küsse u. dgl. aber tragen dazu nichts bei. III. Jedenfalls geschehen Küsse, Umarmungen etc. manchmal ohne Sünde; also sind sie an sich keine Sünde. Auf der anderen Seite sagt der Herr (Matth. 5.): „Wer eine Frau ansieht, um sie zu begehren, der hat Unzucht getrieben in seinem Herzen.“ Um so viel mehr also sind Küsse, die aus der Begierde entspringen, Umarmungen und Ähnliches Todsünde. Zudem sagt Cyprian (de virginit. lib. 1. cp. 11.): „Jedenfalls das geschlechtliche Zusammenleben selber, die Umarmung selber, die beiderseitige Unterhaltung, das Küssen, das schändliche und häßliche Zusammenliegen zweier beim Schlafen; — wie viel an Verbrechen und Schimpf trägt dies nicht in sich!“

b) Ich antworte, dem inneren Wesen nach seien allerdings Küsse u. dgl. keine Todsünde; denn sie können geschehen infolge der heimischen Gewohnheit oder wegen Verwandtschaft und sonst aus rechtmäßigen Gründen. Es kann jedoch etwas auch Todsünde sein auf Grund der Ursache; wie wenn jemand ein Almosen giebt, damit er einen zur Häresie verleite. Nun ist aber (I., II. Kap. 74, Art. 7 und 8) die innere Zustimmung zum Ergötzen an einer schweren Sünde bereits schwere Sünde, und nicht bloß die Zustimmung zur sündlichen Thätigkeit selbst. Da also die Unzucht und um so mehr die anderen Arten Wollust Todsünde sind, so ist auch die Zustimmung zum Ergötzen an solchen Sünden Todsünde und nicht bloß die Zustimmung zum Akte selber. Geschehen also Küsse u. dgl. auf Grund solchen Ergötzens, so sind sie Todsünden.

c) I. Die drei letzten Dinge erwähnt der Apostel nicht, weil sie nur Sünden sind kraft ihrer Beziehung zu den ersten drei. II. Die Küsse und dergleichen Berührungen hindern zwar an sich nicht das Wohl der Nachkommenschaft; aber von der nämlichen Begierde, von welcher dieses Hindernis herrührt, gehen sie ebenfalls aus als von ihrer Wurzel; und daraus leitet sich ihr sündlicher Charakter ab. III. Ihrem inneren Wesen nach sind solche Dinge nicht sündhaft; aber in ihrer Ursache.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy