• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 8

IIª-IIae, q. 186 a. 8 arg. 1

Ad octavum sic proceditur. Videtur quod votum obedientiae non sit potissimum inter tria vota religionis. Perfectio enim religiosae vitae a Christo sumpsit exordium. Sed Christus specialiter dedit consilium de paupertate, non autem invenitur dedisse consilium de obedientia. Ergo votum paupertatis est potius quam votum obedientiae.

IIª-IIae, q. 186 a. 8 arg. 2

Praeterea, Eccli. XXVI dicitur quod omnis ponderatio non est digna animae continentis. Sed votum dignioris rei est eminentius. Ergo votum continentiae est eminentius quam votum obedientiae.

IIª-IIae, q. 186 a. 8 arg. 3

Praeterea, quanto aliquod votum est potius, tanto videtur esse magis indispensabile. Sed vota paupertatis et continentiae sunt adeo annexa regulae monachali ut contra ea nec summus pontifex possit licentiam indulgere, sicut dicit quaedam decretalis, de statu monachorum, qui tamen potest indulgere ut religiosus non obediat suo praelato. Ergo videtur quod votum obedientiae sit minus voto paupertatis et continentiae.

IIª-IIae, q. 186 a. 8 s. c.

Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXV Moral., obedientia victimis iure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Sed vota religionis sunt quaedam holocausta, sicut supra dictum est. Ergo votum obedientiae est praecipuum inter omnia religionis vota.

IIª-IIae, q. 186 a. 8 co.

Respondeo dicendum quod votum obedientiae est praecipuum inter tria vota religionis. Et hoc, triplici ratione. Primo quidem, quia per votum obedientiae aliquid maius homo offert Deo, scilicet ipsam voluntatem, quae est potior quam corpus proprium, quod offert homo Deo per continentiam; et quam res exteriores, quas offert homo Deo per votum paupertatis. Unde illud quod fit ex obedientia, est magis Deo acceptum quam id quod fit per propriam voluntatem, secundum quod Hieronymus dicit, ad rusticum monachum, ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum; et post pauca, non facias quod vis, comedas quod iuberis, habeas quantum acceperis, vestiaris quod datur. Unde et ieiunium non redditur Deo acceptum cum propria voluntate, secundum illud Isaiae LVIII, ecce, in diebus ieiunii vestri invenitur voluntas vestra. Secundo, quia votum obedientiae continet sub se alia vota, sed non convertitur. Nam religiosus etsi teneatur ex voto continentiam servare et paupertatem, tamen haec etiam sub obedientia cadunt, ad quam pertinent multa alia praeter continentiam et paupertatem. Tertio, quia votum obedientiae proprie se extendit ad actus propinquos fini religionis. Quanto autem aliquid propinquius est fini, tanto melius est. Et inde etiam est quod votum obedientiae est religioni essentialius. Si enim aliquis, absque voto obedientiae, voluntariam paupertatem et continentiam etiam voto servet, non propter hoc pertinet ad statum religionis, qui praefertur etiam ipsi virginitati ex voto observatae; dicit enim Augustinus, in libro de Virginitat., nemo, quantum puto, ausus fuerit virginitatem praeferre monasterio.

IIª-IIae, q. 186 a. 8 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod consilium obedientiae includitur in ipsa Christi sequela, qui enim obedit, sequitur alterius voluntatem. Et ideo magis pertinet ad perfectionem quam votum paupertatis, quia, ut Hieronymus dicit, super Matth., id quod perfectionis est addidit Petrus, cum dixit, et secuti sumus te.

IIª-IIae, q. 186 a. 8 ad 2

Ad secundum dicendum quod ex verbo illo non habetur quod continentia praeferatur omnibus aliis actibus virtuosis, sed coniugali castitati; vel etiam exterioribus divitiis auri et argenti, quae pondere mensurantur. Vel per continentiam intelligitur universaliter abstinentia ab omni malo, ut supra habitum est.

IIª-IIae, q. 186 a. 8 ad 3

Ad tertium dicendum quod Papa in voto obedientiae non potest sic cum religioso dispensare ut nulli praelato teneatur obedire in his quae ad perfectionem vitae pertinent, non enim potest eum a sua obedientia eximere. Potest tamen eum eximere ab inferioris praelati subiectione. Quod non est in voto obedientiae dispensare.

Translation Hide
Summe der Theologie

Achter Artikel. Das Gelübde des Gchorsams ist das hervorragendste unter den drei Ordensgelübden.

a) Dies scheint nicht. Denn: I. Die Vollkommenheit des Ordenslebens nimmt in Christo ihren Anfang. Christus aber hat wohl betreffs der Armut, nicht jedoch betreffs des Gehorsams einen Rat aufgestellt. II. Nach Ekkli. 26. „ist kein Abwägen zu vergleichen mit einer keuschen Seele.“ III. Vom Gelübde der Armut und der Keuschheit kann nicht dispensiert werden, so sehr sind sie mit dem Ordensleben verbunden. Aber vom Gelübde des Gehorsams gegenüber dem Ordensoberen kann der Papst dispensieren. Also steht letzteres tiefer wie die beiden ersten. Auf der anderen Seite wird nach Gregor (35. moral. 10.) „der Gehorsam mit Recht allen Opfern vorgezogen; denn in allen übrigen Opfern wird fremdes Fleisch, durch den Gehorsam der eigene Wille geschlachtet;“ nämlich das Hauptsächliche dargebracht.

b) Ich antworte, das Gelübde des Gehorsams sei das Hauptgelübde: 1. weil durch den Gehorsam der eigene Wille dargebracht wird, welcher über den eigenen Körper und über die äußeren Güter, die Gegenstände der Gelübde der Armut und der Keuschheit, hervorragt; danach sagt Hieronymus (ad Rusticum Monachum): „Das will ich dir lehren, nicht dich deiner Willkür zu überlassen… thue nicht was du willst, iß was man dir vorschreibt, besitze was man dir erlaubt, bekleide dich mit dem was man dir giebt,“ so daß also auch das Fasten nur dann Gott angenehm wird, wenn „darin nicht der eigene Wille gefunden wird“ (Isai. 58.); — 2. weil im Gelübde des Gehorsams die anderen beiden enthalten sind, nicht aber umgekehrt; — 3. weil das Gelübde des Gehorsams näher steht dem Zwecke des Ordenslebens, den ganzen Menschen Gott unterzuordnen. Deshalb ist das Gelübde des Gehorsams auch wesentlicher für den Orden. Denn wenn jemand nur die Gelübde der Armut und Keuschheit macht, so gehört er noch nicht zum Ordensstande; welcher doch der Jungfräulichkeit selber, auch wenn sie kraft eines Gelübdes beobachtet wird, voransteht, nach Augustin (de virginit. 46.): „Niemand, wie ich glaube, wird es wagen, die Jungfräulichkeit voranzustellen dem Ordensstande.“

c) I. Das Gelübde des Gehorsams ist in der Nachfolge Christi selber eingeschlossen. Denn wer gehorcht, thut des anderen Willen. Also gehört es mehr zur Vollkommenheit wie die freiwillige Armut; da nach Hieronymus (zu cap. 19. Matth. Ecce nos relinquimus „Petrus hinzugefügt, was vollkommen ist, als er sagte: Und wir sind Dir nachgefolgt.“ II. Die jungfräuliche Keuschheit wird nach dieser Stelle nicht allen Tugendwerken, sondern der ehelichen Keuschheit vorgezogen; oder den Schätzen in Gold und Silber, die abgewogen werden können; oder unter der Enthaltsamkeit wird da verstanden das Enthalten von allem Übel (Kap. 155, Art. 4 ad 1.) III. Der Papst kann nur so eine Ausnahme machen, daß der betreffende Ordensmann in dem, was zur Vollkommenheit gehört, einem niedrigeren Oberen nicht zu gehorchen hat; — aber nicht so, daß er keinem Oberen zu gehorchen hat.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy