• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 6

IIIª q. 8 a. 6 arg. 1

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod esse caput Ecclesiae non sit proprium Christo. Dicitur enim I Reg. XV, cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Sed una est Ecclesia in novo et in veteri testamento. Ergo videtur quod, eadem ratione, alius homo praeter Christum potest esse caput Ecclesiae.

IIIª q. 8 a. 6 arg. 2

Praeterea, ex hoc Christus dicitur caput Ecclesiae quod gratiam influit Ecclesiae membris. Sed etiam ad alios pertinet gratiam aliis praebere, secundum illud Ephes. IV, omnis sermo malus ab ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Ergo videtur quod etiam alii quam Christo competat esse caput Ecclesiae.

IIIª q. 8 a. 6 arg. 3

Praeterea, Christus, ex eo quod praeest Ecclesiae, non solum dicitur caput, sed etiam pastor et fundamentum Ecclesiae. Sed non soli sibi Christus retinuit nomen pastoris, secundum illud I Pet. V, cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Nec etiam nomen fundamenti, secundum illud Apoc. XXI, murus civitatis habens fundamenta duodecim. Ergo videtur quod nec etiam nomen capitis sibi soli retinuerit.

IIIª q. 8 a. 6 s. c.

Sed contra est quod dicitur Coloss. II, caput Ecclesiae est ex quo corpus, per nexus et coniunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei. Sed hoc soli Christo convenit. Ergo solus Christus est caput Ecclesiae.

IIIª q. 8 a. 6 co.

Respondeo dicendum quod caput in alia membra influit dupliciter. Uno modo, quodam intrinseco influxu, prout virtus motiva et sensitiva a capite derivatur ad cetera membra. Alio modo, secundum exteriorem quandam gubernationem, prout scilicet secundum visum et alios sensus, qui in capite radicantur, dirigitur homo in exterioribus actibus. Interior autem effluxus gratiae non est ab aliquo nisi a solo Christo, cuius humanitas, ex hoc quod est divinitati adiuncta, habet virtutem iustificandi. Sed influxus in membra Ecclesiae quantum ad exteriorem gubernationem, potest aliis convenire. Et secundum hoc, aliqui alii possunt dici capita Ecclesiae, secundum illud Amos VI, optimates capita populorum. Differenter tamen a Christo. Primo quidem, quantum ad hoc, quod Christus est caput omnium eorum qui ad Ecclesiam pertinent secundum omnem locum et tempus et statum, alii autem homines dicuntur capita secundum quaedam specialia loca, sicut episcopi suarum Ecclesiarum; vel etiam secundum determinatum tempus, sicut Papa est caput totius Ecclesiae, scilicet tempore sui pontificatus; et secundum determinatum statum, prout scilicet sunt in statu viatoris. Alio modo, secundum quod Christus est caput Ecclesiae propria virtute et auctoritate, alii vero dicuntur capita inquantum vicem gerunt Christi; secundum illud II Cor. II, nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi; et II Cor. V, pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos.

IIIª q. 8 a. 6 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod verbum illud intelligitur secundum quod ratio capitis consideratur ex exteriori gubernatione, prout rex dicitur caput regni sui.

IIIª q. 8 a. 6 ad 2

Ad secundum dicendum quod homo non dat gratiam interius influendo sed exterius persuadendo ad ea quae sunt gratiae.

IIIª q. 8 a. 6 ad 3

Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Augustinus, super Ioan., si praepositi Ecclesiae pastores sunt, quomodo unus pastor est, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris? Et similiter alii possunt dici fundamenta et capita, inquantum sunt unius capitis et fundamenti membra. Et tamen, sicut Augustinus ibidem dicit, quod pastor est, dedit membris suis, ostium vero se nemo nostrum dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit. Et hoc ideo quia in ostio importatur principalis auctoritas, inquantum ostium est per quod omnes ingrediuntur in domum, et ipse solus Christus est per quem accessum habemus in gratiam istam in qua stamus. Per alia vero nomina praedicta potest importari auctoritas non solum principalis, sed etiam secundaria.

Translation Hide
Summe der Theologie

Sechster Artikel. Haupt der Kirche sein ist Christo allein eigen.

a) Dem gegenüber wird gesagt: I. 1. Kön. 15.: „Da du klein warst in deinen Augen bist du zum
Haupte gemacht worden in Israel.“ Ein und dieselbe Kirche aber ist im
Alten und Neuen Testamente. Also kann auch ein anderer Mensch, nicht
Christus allein, als Haupt der Kirche dastehen. II. Christus ist deshalb Haupt, weil Er Gnade einflößt. Aber das
ist der Fall auch mit anderen heiligen, nach Ephes. 4.: „Keine schlechte Rede
gehe aus von euerem Munde; aber wenn ihr eine gute habt, die zur Auferbauung dient und Gnade verleiht dem hörenden.“ III. Nicht nur als Haupt wird Christus bezeichnet, sondern auch als
Hirte und Fundament der Kirche; weil Er ihr vorsteht. Christus hat aber
nicht für sich allein den Namen „Hirt“, nach 1. Petr. 5.: „Wenn erscheinen
wird der Fürst der Hirten, werdet ihr empfangen die unverwelkliche Krone
der Herrlichkeit;“ und nach Apok. 21.: „Die Mauer der Stadt hatte zwölf
Fundamente.“ Also kommt auch der Name „Haupt“ nicht Christo allein zu. Auf der anderen Seite heißt es Koloss. 2.: „Er ist das Haupt der Kirche, von welchem aus, vermittelst der Muskeln und Nerven zusammengefügtund aufgerichtet, der Körper wächst zur Erhöhung der Ehre Gottes.“ Das kommt aber Christo allein zu. Aso Er allein ist das Haupt der Kirche.

b) Ich antworte, das Haupt fließe ein in die Glieder einmal vermittelst innerlichen Einflusses, insoweit die Kraft, sich zu bewegen und sinnlich wahrzunehmen, vom Haupte sich ableitet; und dann gemäß einer gewissen äußerlichen Leitung, insoweit durch die Augen etc. der Mensch in seinen äußeren Handlungen geleitet wird. Der innerliche Einfluß nun in der Kirche strömt einzig und allein aus vom Haupte Christus, dessen Menschheit vermöge der persönlichen Verbindung mit der Gottheit die Kraft hat zu rechtfertigen. Der Einfluß aber gemäß der äußerlichen Leitung kann auch anderen zukommen, nach Amos 6.: „Die Optimaten, die Häupter der Völker.“ Der Unterschied darin aber von Christo ist folgender: 1. Christus ist das Haupt aller, die zur Kirche gehören in jeder Zeit,
in allen Orten, für alle Stände. Einzelne Menschen aber sind räumlich
beschränkte Häupter wie die Bischöfe je für ihre Diöcesen; oder sie sind
zeitlich beschränkt wie der Papst nur zur Zeit seines Pontifikates und zudem nur für den Stand der Erdenpilger. 2. Christus ist aus eigener Kraft
und Vollmacht Haupt der Kirche; die anderen nur als Stellvertreter, nach
2. Kor. 2.: „Denn ich ebenfalls habe, was ich geschenkt, dies geschenkt
wegen euch im Namen Christi;“ und 2. Kor. 5.: „Gesandte für Christum
sind wir, als ob Gott durch uns ermahnte.“

c) I. Hier kommt die äußere Leitung in Betracht. II. Nicht durch innerlichen Einfluß giebt der Mensch Gnade; sondern
durch äußerliche Überredung zu dem, was Aufgabe der Gnade ist. III. „Wenn die Vorsteher der Kirche Hirten sind“, so Augustin (tract. 46.
in Joan.), „wie ist dann ein Hirte, außer weil jene die Glieder sind des
einen einigen Hirten.“ Und dasselbe gilt, wenn andere als Fundamente
oder als Häupter bezeichnet werden. Jedoch fügt Augustin diesbezüglich hinzu
(l. c. 47.): „Er gab seinen Gliedern es, Hirten sein zu können; Thüre
aber nennt sich niemand von uns; dies hat Er Sich allein vorbehalten.“
Und zwar geschah dies deshalb, weil im Ausdrucke „Thür“ eingeschlossen
wird die Haupt- und leitende Gewalt, insoweit durch die Thüre alle in
das Haus treten; und Christus allein es ist, „durch den wir Zutritt haben
zu dieser Gnade, in der wir aufrechtstehen“ (Röm. 5.). Durch die anderen
Namen aber wird angedeutet nicht nur die Hauptgewalt, sondern auch die
abgeleitete.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy