• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 4

IIIª q. 11 a. 4 arg. 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo huiusmodi scientia fuerit minor quam in Angelis. Perfectio enim proportionatur perfectibili. Sed anima humana, secundum ordinem naturae, est infra naturam angelicam. Cum igitur scientia de qua nunc loquimur, sit indita animae Christi ad perfectionem ipsius, videtur quod huiusmodi scientia fuerit infra scientiam qua perficitur natura angelica.

IIIª q. 11 a. 4 arg. 2

Praeterea, scientia animae Christi fuit aliquo modo collativa et discursiva, quod non potest dici de scientia Angelorum. Ergo scientia animae Christi fuit inferior scientia Angelorum.

IIIª q. 11 a. 4 arg. 3

Praeterea, quanto aliqua scientia est magis immaterialis, tanto est potior. Sed scientia Angelorum est immaterialior quam scientia animae Christi, quia anima Christi est actus corporis et habet conversionem ad phantasmata, quod de Angelis dici non potest. Ergo scientia Angelorum est potior quam scientia animae Christi.

IIIª q. 11 a. 4 s. c.

Sed contra est quod apostolus dicit, Heb. II, eum qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Iesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Ex quo apparet quod propter solam passionem mortis dicatur Christus ab Angelis minoratus. Non ergo propter scientiam.

IIIª q. 11 a. 4 co.

Respondeo dicendum quod scientia indita animae Christi potest considerari dupliciter, uno modo, secundum id quod habuit a causa influente; alio modo, secundum id quod habuit ex subiecto recipiente. Quantum igitur ad primum, scientia indita animae Christi fuit excellentior quam scientia Angelorum, et quantum ad multitudinem cognitorum, et quantum ad scientiae certitudinem, quia lumen spirituale quod est inditum animae Christi, est multo excellentius quam lumen quod pertinet ad naturam angelicam. Quantum autem ad secundum, scientia indita animae Christi est infra scientiam angelicam, scilicet quantum ad modum cognoscendi qui est naturalis animae humanae, qui scilicet est per conversionem ad phantasmata et per collationem et discursum.

IIIª q. 11 a. 4 ad arg.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

Translation Hide
Summe der Theologie

Vierter Artikel. Diese Wissenschaft Christi war großer wie die der Engel.

a) Das Gegenteil wird bewiesen. Denn: I. Das was vollendet entspricht dem zu Vollendenden. Nun steht
die menschliche Seele tiefer als die Engelnatur. Also ist diese Wissenschaft,
die Christo gegeben ward, um seine Vernunft zu vollenden, geringer wie
die der Engel. II. Das Wissen der Seele Christi war irgendwie zugänglich dem
Schließen und Vergleichen; was beim Wissen der Engel nicht der Fall ist.
Also stand das erstere tiefer. III. Je weiter vom Stoffe etwas entfernt ist, desto vollendeter ist es.
Die Wissenschaft der Engel aber ist weiter entfernt vom Stoffe wie die
der Seele Christi, welche die bestimmende Wesensform, das thatsächliche Sein
eines Körpers ist und sich zu den Phantasiebildern wenden kann. Auf der anderen Seite sagt der Apostel (Hebr. 2.): „Ihn aber, der wegen Leiden und Tod etwas unter die Engel erniedrigt worden ist, Jesum, hat Gott mit Ruhm und Herrlichkeit gekrönt.“ Also ist nur wegen der Leidensfähigkeit seines Leibes Christus niedriger wie die Engel, und nicht in seinem Wissen.

b) Ich antworte; mit Rücksicht auf die einflößende Ursache war
das Wissen Christi bei weitem höher wie das Wissen der Engel, sowohl
was die Menge der gewußten Gegenstände als was die Zuverlässigkeit und
Festigkeit des Wissens angeht; denn das der Seele Christi eingeprägte Licht
war weit größer wie das in den Engeln. Mit Rücksicht auf die empfangende Natur aber war das der Seele eingeflößte Wissen niedriger wie
das der Engel; insofern die Art und Weise zu erkennen, wie sie der Natur
des Menschen entspricht, nämlich vermittelst der Zuwendung zu den Phantasiebildern, niedriger ist wie die der Engel.

c) Die Einwürfe sind damit beantwortet.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy